Latin
Problema 3
Oronce Finé, Quadratura circuli 67
Unproofread scanNot analysed yet
Vterque propterea dimidius est ipsius anguli a e b. Haud aliter ostendetur, vterque angulus be h& hec, dimidius anguli be C: &consequenter in hunc modum de caeteris. Anguli porrò a e by &bec, aequales sunt adinuicem, per vigesimamseptimam tertij eorundem elementorum: sub aequalibus enim deducuntur arcubus. Quae autem eiusdem, vel aequalium sunt dimidium, ea sunt aequalia adinuicem, per septimam communem sententiam: aequalis est igitur angulus b e g, angulo be h. Rectus praeterea e b gyrecto e bh, per quartum aequatur postulatum. Bina ergo triangula b eg/ &beh, habent duos angulos duobus angulis aequales alterum alteri, &latus e by vtrique commune, quod aequis adiacet angulis: reliqua igitur latera, reliquis lateribus habebunt aequalia alterum alteri, per vigesimamsextam primi elemen torum. Aequalis est igitur bg, ipsi bh: &tota proinde gh, ipsius b hydupla est. Similiter demonstrabitur hl, ipsius ch/dupla. Quae autem eiusdem vel ęqualium duplicia sunt, adinuicem sunt aequalia, per sextam communem sententiam: aequalis est igitur gh, ipsi hl. Eodem prorsus modo conuincentur reliqua ipsius heptagoni latera, diuidi bifariam: &tum inuicem, tum vtrique ipsarum ghy &hlfore aequalia. Aequilaterum est itaque, ipsum fghlyheptagonum. ¶Aio demum, quòd &aequiangulum. Ostensum est enim a g/ ipsi gb, &bh/ ipsi hc, necnon g bs ipsi b h coaequari: quatuor igitur ag, gb, b h, &hc, aequales sunt adinuicem.