Latin
Problema 7
Oronce Finé, Quadratura circuli 70
Unproofread scanNot analysed yet
est) incidant angulos: tangit propterea ipsius descripti circuli circircunferentia singula eiusdem heptagoni latera, per corollarium decimaesextae tertij eorundem elementorum. Per quintam igitur ipsius quarti elementorum diffinitionem, in dato heptagono aequilatero &aequiangulo ab cd, descriptus est circulus e fhl. Quod expediebat facere. Haud dissimiliter, in dato quouis alio poligono aequilatero &aequiangulo, circulus ipse describetur. Corollarium. ¶Circulus igitur, qui in dato quouis poligono aequilatero/ &aequiangulo describitur, tangit ipsius poligoni latera in medijs eorundem laterum punctis: atque versa vice circunscriptum poligonum, eundem circulum.