Latin
Problema 8
Oronce Finé, Quadratura circuli 70-2
Unproofread scanNot analysed yet
Problema 8. Irca datum quoduis poligonum aequi laterum &aequiangulum, circulum tandem figurare. ¶Quoties circa datum aliquod poligonum aequilaterum &aequiangulum, circulum ipsum describere fuerit operaeprecium: inueniendae erunt tot lineae rectae inuicem aequales, &ab eodem puncto in medio poligoni sumpto in singulos eiusdem poligoni angulos incidentes, quot fuerint anguli ipsius dati poligoni. Resumatur igitur in exemplum, antecedens heptagonum aequilaterum &aequiangulum, sitque a be de: circa quod, circulum describere oporteat. Diuidatur itaque bifariam vterque angulus qui sub a b c/ &be d/continetur, per nonam primi elementorum, productis b f &felineis rectis: quę per quintum postulatum, conuenient tandem adinuicem intra datum heptagonum. Vterque enim angulorum qui sub bc fy &fbc, recto minor est: nempe dimidius anguli eiusdem heptagoni, qui binis rectis est minor. Conueniant igitur ad ipsum punctum f: &connectantur a fy &fd/ &reliquae succedentes lineae rectae, per primum postulatum. ¶His ita constructis, quoniam angulus a be, angulo b ed/ per hypothesin est aequalis: &quae eiusdem vel aequalium sunt dimidium, aequalia sunt adinuicem, per septimam communem sententiam.