Latin
Problema 8
Oronce Finé, Quadratura circuli 75
Unproofread scanNot analysed yet
Idque in primis, per corporis Lunaris applicationem ad ipsorum locorum Meridianos (quae semel intra quemlibet diem naturalem, vbique terrarum accidit) ad fixum quempiam Meridianum, &veluti radicalem locum relatorum. Quam applicationem, tum ex ipsa prima &rapidissima vniuersi Orbis latione, tum ex ipsius Lunae motu, inter omnium errantium syderum velocissimo, leui admodùm calculo, ac fidissima obseruatione colligemus. Secundò, per instrumentum planum &huic negocio singulariter adcommodum, quod ex ipsa Planisphaerij siue Astrolabij contextura fabricaui, &Geographicum propterea libuit appellare Planisphaerium: mira &penè incredibili facilitate, idem consequenter inuenietur. Ex quo praeterea instrumento, viatoriam intercapedinem, seu directam eorundem locorum elongationem (modò cognitam habeant longitudinem, atque latitudinem) obtinere versa vice poteris. Quas adinuentiones posteris omnibus, potissimùm rerum Geographicarum studiosis, grata simul &vtilia (etiam cum admiratione) futura non desperamus. Quod is dignetur concedere, qui sua clementi ac ineffabili prouidentia, bonis men tibus in dies occurrere non cessat. Primum. 1 robiema E longitudine atque latitudine locorum, &earum conparatione cum longitudine atque latitudine syderum, ac &vtriusque differentia, officio, &vtilitate: generalia quaedam in primis elucidare praeambula. ¶Quemadmodùm igitur adminiculo longitudinis atque latitudinis stellarum, quae ab ipsis notatae sunt Astronomis: in earundem stellarum cognitionem vel facilè deuenimus, atque illarum elongationem siue distantiam, quam habent adinuicem, consequenter numeramus. Haud dissimiliter mediante longitudine atque latitudine datorum quoruncunque locorum, super ipsa tellure designatorum: in eorundem locorum situm ac positionem peruenire solemus, illorumque viatoriam distantiam, seu directam elongationem F. ij. Inuentum An thoris, de obseruanda locorum longitudine. Planisphaerium geographicum, ab ipso authore excogitatum.