Latin
Problema 8
Oronce Finé, Quadratura circuli 74
Unproofread scanNot analysed yet
vtpote, quoniam ipsa Luna rarò patitur eclipsim: &plaerunque dum eclipsatur sub Horizonte constituitur, aut nebuloso &talibus obseruationibus inepto obfuscatur aëre. Hinc factum est, vt plerique alium quempiam obseruandi modum ex cogitare conati sint: quo praefata longitudinalis differentia, dato quouis elici posset tempore. Inter quos neminem offendes, qui hoc negotium faeliciter tentarit: tantum abest ne absoluerit. Nec defuerunt qui per Lunares obseruationes, etiam alias quàm per eius eclipses, ididem obtineri posse subdubitarint. Sed qua ratione vel artificio id foret adgrediendum &absoluendum, ne verbum quidem fecerunt: &proinde id ignorasse visi sunt. Quod ei non videbitur mirum, qui considerauerit bonam eorum hominum partem, qui sese Geographos vel Hydrographos temerè profitentur, aut nullam rerum Mathematicarum habere cognitionem, &iudicio propterea carere, suspectisque semper inniti coniecturis: aut si quid in Mathematicis acceperint, non tamen in illis tandiu ac fęliciter esse versatos, qui tales excogitare possint adinuentiones. Nam tam rari sunt hodie, ac semper fuerunt subtiliorum rerum (potissimum Mathematicarum) inuestigatores: quàm rari sunt, ac fuerunt hactenus illorum fautores, atque Mecoenates. Imò (quod iniquius est, &abhominandum) saepius videas audacissimum ac inutilem rabulam &merum impostorem, eas dignitates &munera reportare: quae synceris ac studiosis debentur Philosophis, rempublicam literariam omnibus modis illustrantibus. ¶Ego igitur (qualiscunque futura sit meorum laborum retributio) tum pro meo officio, tum vt caeteros geographicae artis amatores ab hac in posterum liberem angustia: inter alia inuenta mea Mathematica, viam demum excogitaui, qua praefata longitudinalis oblatorum quoruncunque locorum differentia, aliter quàm per Lunares eclipses, dato quouis deprehendi valeat tempore.