Latin
Problema 4
Oronce Finé, Quadratura circuli 87
Unproofread scanNot analysed yet
Palam est igitur, semicirculum gh/ ex boreali polo Zodiaci g/ in oppositum polum, per h/ punctum eductum, diuidere Zodiacum Ce f/ in puncto l, idque vel citra vel vltra idem punctum e (dummodò Luna aliquantulam habuerit latitudinem) &propterea iuxta communem Astronomorum diffinitionem, ipsum punctum l/indicare verum locum Lunae in eodem Zodiaco, &arcum lh/ borealem vel australem eiusdem Lunae latitudinem, prout ipsa Luna in borea vel australi Mundi parte ab eodem reperta fuerit Zodiaco. Quòd si Luna careret latitudine, idem punctum eforet verus locus ipsius Lunae, &cum illo puncto eadem Luna ad dati loci perduceretur Meridianum: tuncque Meridianus ipse, &Zodiacus, atque praefatus semicirculus, in ipso Lunari corpore sese inuicem necessariò intersecarent. Denique notandum est, dum Luna sub ipso locatur Meridiano, locum eius visibilem, hoc est visuali radio per ad regulam obseruatum, designare simul verum eiusdem Lunae locum in Caelo: propterea quòd nulla tunc sit aspectus diuersitas, seu inter verum locum &visibilem differentia, secundum ipsius Zodiaci longitudinem. Problema Valiter ex proximis duobus problematibus, longitudinalis dati cuiuscunque loci differentia, ad ipsius radicalis Qloci relata Meridianum, subinferenda ac colligenda sit: tandem aperire. ¶His in hunc modum, &eodem naturali die, iuxta praecedentium duorum problematum traditionem obseruatis &supputatis: Reliquum est, eius loci in cuius gratiam praemissae factae sunt operationes, &ipsius loci radicalis, longitudinalem elicere differentiam. Animaduertas igitur, Lunam citiùs peruenire ad Meridianum orientalis loci respectu radicalis, &sub maiori propterea temporis supputatione, quàm ad ipsius loci radicalis Meridianum: ad Meridianum verò occidentalis loci tardius, &sub minori temporis, hoc G. ij. est, horarum &minutorum numero. Nam in locis orientalibus, citius eleuantur sydera super Horizontem, quàm in occidentalibus. De vero autem Lunae motu, qui fit ab occasu per medium Caeli versus ortum, secus est: quoniam in locis orientalibus, is erit semper minor, quàm in occidentalibus. Interea enim dum Luna ad motum Vniuersi, ab orientali ad occidentalem perducitur Meridianum, aliquid de Zodiaci longitudine propria latione in contrarium perambulat: quo verus eiusdem Lunae motus augetur. Locus igitur ad cuius Meridianum Luna sub maiori horarum &minutorum numero &cum minori motu, quàm ad radicalem peruenisse comperietur: orientalior erit ipso radicali.