Latin
Problema 4
Oronce Finé, Quadratura circuli 88
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem sub minori earundem horarum &minutorum, sed maiori motus Lunae id acciderit supputatione: idem locus occidentalior erit radicali. ISed qua differentia, idem locus datus orientalior, vel occidentalior fuerit ipso radicali: in hunc modum comprehendes. Si datus locus repertus fuerit orientalior radicali, subducendum est tempus applicationis Lunę ad Meridianum loci radicalis, à tempore applicationis eiusdem Lunae ad ipsius dati loci Meridianum: sed verus Lunae motus eodem applicationis tempore sub dati loci Meridiano repertus, auferendus est à vero motu eiusdem Lunę, quem dum ipsa Luna ad radicalem perduceretur Meridianum offendisti. Relinquetur enim differentia temporis, atque veri motus ipsius Lunae differentia, duabus obseruationibus intercepta. Ipsam porrò temporis differentiam, in partes Aequatoris solito more conuertas. differentiae autem veri motus Lunaris, rectam supputabis ascensionem: quam ab ipsa temporis auferes differentia. Relinquetur enim tandem proposita longitudinis differentia: qua scilicet datus locus orientalior est radicali. At si datus locus, eodem radicali fuerit occidentalior: contrariam operandi rationem prorsus obseruabis. Subduces nanque tempus applicationis Lunae ad ipsius dati loci Meridianum, ab eo tempore quo Luna ad Meridianum radicalem perducta est: atque verum Lunae motum sub radicali Meridiano contingentem, ab eo qui tempore applicationis eiusdem Lunae ad dati loci Meridianum repertus est. Et mediantibus his differentijs, ipsam longitudinem (veluti nunc expressimus) colliges differentiam. IHanc itaque differentiam, addes longitudini loci radicalis, si datus locus orientalior fuerit: vel ab eadem subduces longitudine, vbi datus locus occidentalior fuerit radicali: Consurget enim, aut relinquetur ipsius dati loci longitudo, ad fixum &occiduum nostrae habitabilis relata Meridianum.