Latin
SPHAERIVM GEOGRAPHI
Oronce Finé, Quadratura circuli 92
Unproofread scanNot analysed yet
SPHAERIVM GEOGRAPHI cum: quo tum longitudinis atque latitudinis oblatorum quorumcunque locorum differentiae, tum directae eorundem locorum elongationes, mira ac pene incredibili facilitate deprehenduntur. HOMINVM, AXIMA PARS etiam eorum, qui Geographicis videntur oblectari rudimentis: Arithmeticae praxin, qua duce tum Geometrici, tum Astronomici canones in vsum reuocantur, saepius ignorare conspicitur. Imò (quod ma gis damnandum est) ij qui sese non vulgares profitentur Arithmeticos: à subtilibus, vel vtcunque prolixis eiusdem Arithmeticae supputationibus abhorrent, gaudentque leuitate (breuitatem dicere volebam) hoc est, in promptu sese offerentibus propositarum rerum operationibus. Vt his igitur omnibus pro nostro subueniamus officio, post inuentam à nobis &conscriptam rationem obseruandi longitudinales oblatorum quorumcunque locorum differentias (etiam dato quouis tempore) per Lunares videlicet inspectiones, &aliter quàm per ipsius Lunae defectus vel eclipses: dum vulgatum Planisphaerium, siue (vt vocant) Astrolabium, ac eius vsum, sciolorum quorundam audacia (ne dicam ignorantia) multis in locis deprauatum, ac adulteratum, iuxta veritatem Astronomicam, &Ptolemaicam intentionem, in suam reuocaremus harmoniam: promissum tandem excogitauimus Planisphaerium, ad Geographicos vsus singulariter adcommodum. Quo tum longitudinales atque latitudinales locorum differentiae, ad datum quempiam, &veluti radicalem locum relatae (modò cognitam, &non excessiuam habeant ab ipso loco radicali distantiam) tum breuissimae eorundem locorum intercapedines, seu directae itinerum profectiones (vbi loca ipsa exploratam habuerint longitudinem atque latitudinem) inaudita facilitate colliguntur. Cùm enim eadem prorsus via, eisdemque terminorum diffinitionibus &argumentis (vtpote longitudinis atque latitudinis adminiculo) locorum in terra situs atque distantias consequamur, quibus &stellarum positiones in Cęlo deprehendimus: commodissimum nobis visum est, è cęlesti Planisphaerio, hoc est, ad rerum caelestium vsus deputato, hoc terrestre deducere, ac ipsis Geographicis vsibus adaptare Planisphaerium.