Latin
SPHAERIVM GEOGRAPHI
Oronce Finé, Quadratura circuli 93
Unproofread scanNot analysed yet
Quod tum artificij simplicitate atque perfectione, tum vsus singularitate &incredibili promptitudine: caetera omnia instrumenta (quae Metheoroscopia vocant) vel facilè superabit. Omnibus insuper rerum Geographicarum studiosis, futurum admodùm gratum, ac vtile: non minus confidimus, quàm exoptamus. Requirit itaque hoc instrumentum, radicalem aliquem locum, cuius longitudo ac latitudo ad vnguem sit explorata: ad quem caeterorum locorum tum distantiae vel elongationes, tum longitudinis atque latitudinis differentiae referantur. quemadmodùm proximo libro obseruauimus. De locis autem non omnibus, sed ijs tantùm velim intelligas, quae citra Aequatorem circulum, &intra ipsius radicalis loci comprehensa sunt Horizontem. Ad huius itaque loci radicalis latitudinem, ipsum Geographicum Planisphaerium, in hunc qui sequitur modum, fabricabis. robiema 1. Lanisphaerij Geographici, ex vulgati Astrolabij, seu Planisphaerij Astronomici contextura, summatim elicere compositionem. ¶Fabricetur in primis, ex dura quapiam &electa materia, circularis &plana tabula, cuius diameter bipedalis, vel sesquipedalis ad minus sit quantitatis: tantae autem crassitudinis sit ipsa tabula, vt pixidem siue capsulam orbicularem, mobilem ac Magnetis virtute delibutam acum (vt in Solaribus fit horologijs) continentem, recipere facilè possit. Huius itaque circularis tabulae centrum sit a, Caelestis Planisphaerij, cum terrestri comparatio. Hoc Planisphae rium, caeteris praestare Metheoroscopijs. Praecipua huiusce Planisphaerij hypothesis. Tabula principalis, siue mater instrumenti. circa quod, iuxta ipsius tabulae limbum, tres circumlineentur circuli, inuicem paralleli, gemina &orbicularia claudentes interualla, quorum extremum duplum ferè sit reliqui: &horum trium circulorum interior &minimus, his literis b cde, distinctionis gratia sit annotatus. Hic postmodùm circulus bode, ac vniuersa plani superficies, in quatuor quadrantes diuidatur: geminis videlicet dimetientibus bd/ &ce, in eodem centro a /ad rectos sese dirimentibus angulos.