Latin
SPHAERIVM GEOGRAPHI
Oronce Finé, Quadratura circuli 97
Unproofread scanNot analysed yet
Applicetur regula ex puncto b, per quamlibet distinctionem graduum ipsius quadrantis cd, obsignenturque singulae ipsius regulae diuisiones in semidiametro a c/ contingentes, quae demum officio circini traducantur in fiducialem lineam eiusdem medietatis a hy supradictae regulae hl: erunt enim ipsorum 90 graduum distinctiones. Quos quidem gradus, in quinarios distingues ordines, &suis ornabis numeris, à centro a/versus punctum h, vel Aequatorem bc de/ distributis. Huius itaque regulae fiducialis linea hl, quae per a/centrum, &media pinnacidiorum puncta traducitur, dati cuiuslibet loci, ad ipsum radicalem locum comparati, Meridianum potissimùm repraesentabit: cùm scilicet eorundem locorum atque radicalis loci, longitudinalis aut latitudinalis, vel vtraque fuerit perquirenda differentia. Poteris tandem (si velis) supra ipsum punctum b, prominentem aliquam &orbicula rem relinquere particulam: &eam armilla suspensoria, quò facilius aut portetur, aut regatur instrumentum, insignire. Vt ipsa instrumenti demonstrat effigies, ad praedictam latitudinem Parisiensem delineata. 1ropiema 2. Ngulum positionis, quem facit arcus viatorius binis locis interceptus (quorum alter est radicalis) cum ipsius loci radicalis Meridiano, in primis obseruare. ¶Ad eliciendas, huiusce Planisphaerij geographici adminiculo, propositas longitudinis atque latitudinis oblatorum quorumcunqum locorum differentias, ad datum ipsum radicalem locum comparatas siue relatas: tria in primis supponenda vel praecognoscenda sunt. Primum est, longitudo atque latitudo ipsius loci radicalis: ad cuius positionem, ipsum fabricatum est instrumentum. Alterum est, arcus circuli magni (quem viatorium appellamus) per radicalem &datum quemuis locum incedentis, inter ipsa loca comprehensus: hoc est, directa profectio, siue distantia eorundem locorum itineraria. Nam super circunferentia huiuscemodi viatorij circuli, breuissimę ac directę fiunt itineris profectiones, veraeque locorum H. j. accipiendae ac dinumerandae sunt elongationes. Quemadmodùm capite quarto, libri quinti nostrae Cosmographiae, seu mundanae Sphaerae, demonstrauimus. Tertium porrò est, angulus positionalis, ex intersectione supradicti arcus viatorij &Meridiani radicalis loci causatus: Quem Geographi positionis ideo nominarunt angu lum, quoniam iuxta variam locorum positionem diuersificetur.