Latin
SPHAERIVM GEOGRAPHI
Oronce Finé, Quadratura circuli 98
Unproofread scanNot analysed yet
Horum autem duo prima, vel aliorum fida relatione, aut propria &diligenti inquisitione &experientia disquirenda, &veluti nota supponenda sunt. Tertium verò, huiusce Planisphęrij geographici adminiculo, in hunc, qui sequitur, modum conuenit obseruare. ¶Collocetur igitur instrumentum super aliquo patenti &vndiquaque libero plano, in ipso radicali loco ad libellam de industria praeparato: in hunc quidem modum, vt ipsum instrumentum Horizonti eiusdem loci radicalis sit parallelum, &in pyxide mobilis acus in directum propriae &subscriptae imaginis constituatur, &punctum b, australem respiciat hemisphaerij siue Horizontis partem, c/ortiuam, d/ septentrionalem, &e/ occiduam. Immoto tandem instrumento, dirigatur superincumbens regula versus ipsum locum datum, cuius longitudinis atque latitudinis differentia respectu ra dicalis exploranda est: flectaturque paulatim vltro citróque regula, quatenus locus ipse datus, aut directa saltem quae ad illum perducitur via, per vtraque pinnacidiorum foramina visuali radio fidissimè deprehendatur. Nam arcus limbi siue Aequatoris (qui tunc loci radicalis exprimit Horizontem) inter lineam instrumenti meridianam b a d, &eam lineae fiducialis ipsius regulae partem, quae ad datum locum dirigitur comprehensus: propositi anguli positionalis quantitatem propalabit. CIn exemplum sequentem libuit obijcere descriptionem: In qua Planisphaerium geographicum bede, cuius centrum a, &illius superincumbens regula siue dioptra fg, Horizon loci radicalis hIm, &illius meridiana linea a b I, datus verò locus qui ad m. Huius itaque loci positionis angulus, ad radicalis loci Meridianum relatus, est Iam, orientalis &austrinus, sub eadem ab l/meridiana linea, &viatorio arcu a fmcomprehensus. Cuius quidem anguli quantitatem, indicat arcus b f, ipsius limbi siue Aequatoris bede: is enim similis &proportionalis est arcui Im, eiusdem Horizontis hIm, idem cum circulo bede/centrum habentis, scilicet a. Meridies. Locus datus. 3 ¶De angulo autem positionis velim intelligas, qui recto minor est, cuius videlicet quantitas minor est quadrante circuli, hoc est minus quàm 90 gradus comprehendens. Nam si talis angulus positionis, offenderetur continere 90 gradus: locus datus sub eodem foret parallelo cum ipso loco radicali, differens ab eodem sola longitudine.