Latin
iii
Oronce Finé, Quadratura circuli iii
Unproofread scanNot analysed yet
FRANCISCO, EIVS NOMI nis primo, Orontius Finaeus Delphinas, S. D. IVINA PROVIDENTIA factum esse puto, FRANCISCE Rex Christianissime, vt quae praeclara sunt &dif ficilia, quantò magis ab ipsis desiderantur &perquiruntur hominibus: tantò tardiùs à pau cis plurimùm inueniantur, &in sua differantur tempora, illísque destinentur inuentoribus, quos solus Deus ad haec nouit esse delectos. Cum ob multa, tum vt igneus &planè coelestis ille diuini splendoris vigor, mentibus nostris insitus, magis atque magis elucescat: &ad perscrutanda latentium rerum arcana acriori nos vrgeat stimulo, in illorúmque assidua contemplatione &indagatione fixam oblectet intelligentiam. Quod si tam in diuinis &naturalibus, quàm mechanicis &ciuilibus rebus, locum habere compextum aste in ijo αίbυς, quae solae Mathematicae, hoc est, disciplinae nuncupari meruerunt, vsu maximè venire (opinor) negabit nemo. Q uanquam enim ipsae Mathematicae, medium inter intellectilia ensiliâque locum obtinentes, caeteris artibus tum fide &ordine, tum certitudine ac integritate (praeter summam quae illis inest vtilitatem) longè praestare videntur: rariores nihilominus semper habuere professores, &insigniora theoremata, maiori cum difficultate, longiorique temporis successu adinuenta atque demonstrata. Quemadmodum in ea disciplina, quae Geometria vocitatur, de Circuli licet intueri quadratura. Quae tametsi ab omnibus philosophis scientia contineri fuerit existimata, tanto tempore à tam doctis perquisita viris: hactenus tamen videtur fuisse desiderata, facta interim non modica rerum Mathematicarum accessione: multa enim scitu dignissima, quae prius erant absconsa, prodiere nota. Cùm igitur praefatam Circuli quadraturam, extra artem non esse intelligerem, &illius inuentionem ad me non sine diuino numine iure quodam deuolui: qui &patre philosopho ac Mathematico insigni Francisco Finaeo sum natus, &ad has disciplinas natura factus (quas Bo. ij. à mutis, quod aiunt, magistris acceptas, octo &viginti annos Lutetiae publicè docendo, interpretando, scriptis &nouis inuentionibus exornando illustraui) pretium operae facturum me putaui, si nodum hunc dissoluerem, &Galliam tuam sub tuo foelici nomine, hoc rarissimo munere donarem. Quod (ni me fallit ipsa veritas, &Mathematicarum inexpugnabilis certitudo) à diuina tandem impetraui clementia.