Latin
iv
Oronce Finé, Quadratura circuli iv
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsam nanque Circuli quadraturam, via hactenus à nemine tentata, &methodo inaudita, carissimè demonstraui, atque non vni tantummodò Circulo aequale quadratum, sed tribus Circulis tria simul aequalia quadrata, vel è diuerso, figurare docui: totumque inuentionis ac demonstrationis artificium, quinque problematibus, &vnica, eamque simplicissima, conclusi figurae contextura. Ex ipso autem primo problemate, à Graecis olim tot modis inuestigata, sed nondum planè demonstrata Cubi duplicatio, euidentissimè colligetur. Huic porrò Circuli tetragonismo, duas adiunxi demonstrationes: alteram de ipsius Circuli dimensione, alteram verò de ratione circunferentiae ad diametrum: quae tot foelicia ingenia, vt Circulo aequale darent quadratum, hactenus defatigarunt. Subsequitur deinde absolutum, &à nemine anteà tentatum opus, de multangularum omnium ®ularium figurarum descriptione: quo bona vars ipsius Geometriae, quae priùs latebat, &supramodum vtilis videbatur, in posterum fiet manifesta. Accessit tandem liber admodùm eximius, de inuenienda longitudinis locorum differentia, aliter quàm per Lunares eclipses, etiam dato quouis tempore: vnà cum Planisphaerio geographico, recèns itidem excogitato. Quem librum anno superiore, gallicè conscriptum, vnà cum Delphinatus, Prouinciae, Sabaudiae, &Pedemontanae regionis Corographia, tuae obtuli maiestati. Haec igitur insignia totiésque desiderata Mathematum opera tria, sub tuo foelici nomine &auspicio, in publicum tandem prodire sum passus: Quae tibi Ma thematicarum, ac reliquarum bonarum artium raro Mecoenati, terque maximo Princip (nempe Regum Christianissimo, potentissimo, ac omni virtutum genere animique dexteritate praedito) candidè deuoueo, &protegenda committo. An verò palmam hanc praeter multorum spem, reportaturus sim: cuiuis aequa lectori, &in Mathematicis non infoeliciter versato, censendum relinquo. Cuperem tamen de multis, hîc te vnicum habere iudicem: si per humanitatem tuam, &publicas occupationes, quibus hoc importuno tempore (in quo Mars suis comitatus Furijs, longè latéque fremit) valde distrin geris, me ipsum interpretem audire graue non esset: qui &de rebus omnibus rectè iudicare, &illas aequi bonique consulere abundè nosti. Reliquum est, clementissime Rex, vt tui Orontij sic tandem meminisse pergas: vt eum in instaurandis, &(te auspice) docendis Mathematicis, annos meliores consumpsisse non poeniteat. Vale. Lutetiae Parisiorum, Mense Iulio, 1544.