Latin
v
Oronce Finé, Quadratura circuli v
Unproofread scanNot analysed yet
Franciscum, De Orontio Finaeo insigni Mathematico,
Antonius Mizaldus, Monslucianus.
Vsarum Francisce parens, Rex maxime, cuius
Auspicijs docti stantque, caduntque viri.
LVANαè tua maiestas magnis decorata trophaeis,
Nouit ἀλήθειαν tempus habere patrem.
Nouit prudenter quòd tempus operta recludit:
Aedit &in lucem quae latuere priùs.
Nouit ad haec, homines non omneis omnia posse:
Et posita in raris munera rara locis.
Euclidem hinc celebrat Megara, Aegyptus Ptolemaeum:
Tollit Aristotelem hinc Stragira clara suum.
Hinc tua Finaeum doctissima Gallia iactat:
Quem mare, quem Caelum, quem tibi terra canit.
Hic etenim reperit, quod scibile dixerat olim,
Sed nondum scitum magnus Aristoteles.
Huic nunquam potuit quadrari circulus vnus.
O ter magnum hominem, tres simul ecce quadrat
Rursum quadratis aequales tramite eodem
Demonstrat ternos (res celebranda) κύκλους.
Nec satis hoc, omnis generis πολυγώνια pingit
In circo: nùm summi hoc opus artificis?
Tantùm de eclipsi distantia nota locorum
Priscis: huic alio panditur ingenio.
Victa gemis, superata doles, nec cornua tollis,
Tegnshatesnuit. pnuo v ug
Vt quondam, raris Graecia τωσωΘωρhεσ
Das Gallis inuita manus, ac porrigis herbam:
Quid facias? sunt haec fata ferenda tibi.
Ferte Mathematici violas, &balsama, nardos
Spargite: materies digna fauore venit
Ecce seges vobis multo sudore parata,
Quam quondam vestri tam cupiere patres.
Gallia donec erit, donec victricia Mundus
Lilia odorabit, lilia suspiciet,
Rex Francisce, tibi tanto pro munere grates
Soluet: nam res est congrua, causa iubet.
Per te respirant, florentque Mathemata, per te
Totius mundi Machina vasta patet.
Per te Finaeus Pylijs dignissimus annis,
Perficit inuentis optima quaeque suis.
Te duce Gallorum nomen super aethera tollit:
Te celebrat, cuius fama perennis erit.
Regia, crede mihi, res est succurrere doctis:
Quas illi dederis, semper habebis opes
8o. iij.
re Ad amplissimum Lotharingiae Cardinalem, studiosa Mathematicarum iuuentus.