Latin
Ad Episcopos Galliae
Orosius, Paulus, Libellus Emendationis Sive Satisfactionis 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Dominis beatissimis el veneratissimis Dei sacerdotibus PROCULO et QUILLENO LEPORIUS exiguus. Quid in me primum, o domini mei, venerandi et beatissimi sacerdotes, accusem nescio: quid in me excusem, non invenio. Sic imperitiae superbia, sic stulta simplicitas cum persuasione noxia, sic fervor cum intemperantia, sic, ut verius dicam, cum sui diminutione debilis fides, simul in me omnia recepta viguerunt, ut tot et tantis simul sit et obedisse confusio, et haec eadem ab animo potuisse rejicere, mihi stupenda sit gratulatio. Agnosco igitur delictum meum, et ipse mei accusator libenter existo. Sed spero misericordiam, quia ignorans feci: inexcusabilis mihi namque causa peccati, si perfecte sciens studio aliquid intentionis egissem. Testem Deum invoco in animam meam: veritatem credidi errorem meum, et obscuras tenebras lucem sincerissimam computavi. AEmulatio Dei, sed non secundum scientiam, me fefellit incautum. At nunc, quod beatitudini vestrae fore credidimus gratum, misericordia ejus deviantem in aspera et per dumosa gradientem, ad viam rectam revocavit. Et prava facta sunt ergo mihi in directa, et aspera in vias planas: atque ab omnibus meis consacerdotibus et fratribus vestris jam abstersa caligine, instructus, intelligo in qua ex parte fuerim eaecitate. Et idcirco supplicem me veritatis ipsius reddit agnitio. Fateor, ignoranter erravi, et regulam veritatis in quibusdam, dum mihi ad integrum tenere videbar, excessi. Palam facta est imperitia mea, et hoc mihi onerosior, quia cum multorum scandalo tucri conatus sum, quod, sicut nunc luce clarius manifestatur, errore humani sensus magis, quam ratione fidei praesumpseram defendendum. Sed quia aliud fieri non poterat, nisi ut propria stultitia in me viveret, quando ego mihi discipulus habueram me magistrum: et utinam praesumptionem meam quam animaverat inscientia, fregisset humilitas. Sed heu mihi, quia in utroque invenitis sum, et temerarius, et superbus. At jam ista venia vestra praetervolo, et quod nunc instat, agere non morabor. Festinabo vulnerata curare, qui sana transfodi. Non erit in suscipienda medicina confusio, qui in custodienda valetudine non fuit cauta provisio. Unde nata est discordia, pax inde gignatur.