Latin
Ad Episcopos Galliae
Orosius, Paulus, Libellus Emendationis Sive Satisfactionis 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Epistola itaque, auctor scandali et offendiculum charitatis, a me quondam simpliciter scripta quidem, sed in quibusdam, ut agnosco, infideliter ordinata, quaeso secundum hujus epistolae professionem et sanctimoniae vestrae auctoritatem, ul in ea paginae parte, vel causa, in abolitione calcanda ducatur, in qua contra veritatem per ignorantiam edita comprobatur: ut cunctis innotescat et pateat, justo judicio illud quod erat aemulum fidei, contrarium veritati, de corpore ejusdem epistolae cum damnatione esse decisum. Clamo, verum fateor, o domini mei: quidam fratres melius interiora cernentes, sed nos multo exteriora palpavimus; et in propria caligine constituti, illis qui propius intuebantur reputavimus caecitatem. At nunc, favente Domino, apertis quandoque oculis, cum illis verum lumen aspicimus, atque in eadem lucis gratia, posito nobis a vero medico sanitatis luto super oculos, revocamus aspectum; et Jesum Christum Dominum, non ut antea fallebamur, sed sicut est veritas, sincerissimo intuemur obtutu: atque juxta symboli veritatem, id quod secundum priorem definitionem nostram, ubi non impietate aliqua, sed seducebamur errore, dicere verebamur de Maria Deum natum, nunc constantissime confitemur. Tamen quod Christum Filium Dei tunc etiam natum de sancta Maria negaremus, et, sicut et ipsi recordamini, sed minime attendentes ad mysterium fidei, non ipsum Deum hominem natum, sed perfectum cum Deo natum hominem dicebamus: pertimescentes scilicet, ne divinitati conditionem assignaremus humanam: o stulta sapientia! quasi, si cum homine Deus nasci non aspernaretur, ipse praejudicio status sui nasci homo dedignaretur: aut illud poterat, sed hoc forte non poterat.