Latin
Ad Episcopos Galliae
Orosius, Paulus, Libellus Emendationis Sive Satisfactionis 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Credo plane Deum hoc non posse, quod non vult. Si nasci voluit, quae Deus voluit, certissime credo quia potuit: quoniam status Dei nullum po est periculum sustinere. Ncc homo propter nos factus, ut ederetur ex homine indignum habuit: quia nec ipsam hominem facere de qua homo nasceretur, duxit indignum. Si ergo minime percipientes hanc potentiam Dei, sensu nostro et propria ratione sapientes, uc quasi inferiora se Deus agere videatur, ita hominem cum Deo natum esse dicamus ut scorsum quae Dei sunt soli Deo demus, et seorsum quae sunt hominis soli homini reputemus; quartam manifestissime inducimus in Trinitate personam et de uno filio Dei non unum, sed facere incipimus duos Christos: quod a nobis ipse jam Dominus et Deus Christus avertat. Ergo confitemur Dominum ac Deum nostrum Jesum Christum, unicum Filium Dei, qui ante saecula natus ex patre est, novissimo tempore de Spiritu sancto et Maria semper virgine factum hominem Deum natum: et condientes utramque substantiam, Deum atque hominem inseparabilem pia fidei credulitate suscipimus, et ex tempore susceptae carnis, sic omnia dicimus quae erant Dei transisse in hominem, ut omnia quae erant hominis in Deum venirent: et hac intelligentia Verbum factum sit caro, non ut conversione aut mutabilitate aliqua coeperit esse quod non erat, sed ut potentia divinae dispensationis Verbum patris, numquam a patre discedens, homo proprie fieri dignaretur, incarnatusque sit unigenitus secreto illo mysterio quod ipse novit: nostrum namque est credere, illius nosse. Ac sic ut ipse Deus Verbum, totum suscipiens quod est hominis, homo sit; et assumptus homo, totum accipiendo quod est Dei, aliud quam Deus esse non possit. Non tamen, quia incarnatus dicitur et immixtus, diminutio ejus est accipienda substantiae. Novit enim Deus sine sui corruptione misceri, et tamen in veritate misceri: novit in se ita suscipere, ut nihil ei crescat augmenti, qui se ipse totum novit infundere, ut nihil accidat detrimenti.