Latin
Ad Episcopos Galliae
Orosius, Paulus, Libellus Emendationis Sive Satisfactionis 1.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quid tam apertum, quam ex hoc testimonio mysterium tantae dispensationis agnoscere? In forma enim Dei quis nisi Deus est? Et quomodo, videamus, fons plenitudinis exinanivit semetipsum? Nonne dum forma Dei formam accepit servi? dum principaliter Dominus ea quae sunt famuli dignanter assumit? dumque pro indulgentia et miseratione nostri, gerendo inferiora se videlicet vel agendo, Verbum caro factum evacuat in persona quod possidet in natura, et in vero humanitatis habitu factus obediens in homine, illud in se per humilitatem et obedientiam naturae nostrae restituit, quod per inobedientiam perierat in Adam, et in carne mortuus semper vivit, in spiritu vivificans cum patre omnia: jam numquam de caetero moriturus, eadem a patre suscitatus in carne. Et fit nobis primogenitus ex mortuis (Coloss. I, 18), qui est unigenitus Dei vivi, ac vivens ante saecula: propter nos pauper in tempore, et indigens in homine, nobis accepit, quod abundans sibi semper habet in patre. O altitudo divitiarum sapientioe et scientioe Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles vioe ejus (Rom. XI, 33)! Donatur illi propter nos nomen accepit: largitur autem omnibus, quia largitor omnium Deus Deum se in donando cognoscit, hominem in accipiendo se novit: ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, et terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris (Philipp. II, 10, 11). Haec fides nostra, et hoec mutatio dexteroe Excelsi (Psal. LXXVI, 11), in emendatione meliori. Sic credimus, sic tenemus: et hoc non ex nobis (Ephes. II, 8); Dei enim donum est: non ex merito propriae sapientiae, ut non gloriemur in nobis: ipsius enim factura sumus, jam pridem quidem creati in Christo (Ibid. ,10): at nunc iterum parturientibus nos in luce apostolicis viris, in eodem reparati. Ipsi ergo honor semper et gloria.