Latin
Ad Episcopos Galliae
Orosius, Paulus, Libellus Emendationis Sive Satisfactionis 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
De eo autem quod stultissime in epistola illa proposuimus, sed ignoranter, quodque nunc exsecrabile confitemur, id est aptantes ad Christum laborem, devotionem, meritum, fidem, in tantum inconvenientia haec Dei filio judicamus, ut reminiscentes dictum a nobis, summam caecitatem nostrae insipientiae reputemus, et ex aperto cernamus, quam vera quidam sint adversum nos ratione commoti; qui tamquam unicuique sanctorum, licet hoc numquam habuerimus in corde, pene Christum similem fecerimus, et illi qui super omnes est Deus (Rom. IX, 5), haec quae habet simplex et nuda mortalitas assignantes, inter caeteros quodammodo eum posuerimus in numero. Licet caput corporis dicatur (Ephes. V, 23; Coloss. I, 18), et vere sit Ecclesiae corporis caput, atque ex eadem massa qua omne genus hominum descendit secundum carnem, absque peccato venire noscatur: non tamen qui singularis est, inter caeteros computandus est; nec illa ad ipsum referenda sunt, quae possunt habere mensuram, quia ad ipsum dictum est: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum (Joan. II, 34). Ubi enim plenitudo deitatis est, illi nec mensura, nec modus est. Nescit labore, devotione, fide, merito, finem apprehendere meritorum, qui infinitus et sine terminis agit omnia potestate. Fide quidem homo, et vere secundum carnem homo nascitur; sed Deus esse non desinit: nutritur, proficit, crescit, adolescit, et sicut agnus coram tondente mutus (Isai. ,LIII, 7), convicia sustinet, et flagellatur, et maledictam mortem auctor vitae veniens in carnem non respuit. Sed haec omnia, non ut unus ex nobis necessitate consummat: sed potestatem habens animam suam ponere, et potestatem habens iterum sumere illam, dignanter suscepit voluntate (Joan. X, 18).