Latin
1.9.1 to 1.9.10
Orosius, Paulus, Libellus Emendationis Sive Satisfactionis 1.9.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Illud etiam minime reticendum censeo, quod in eadem epistola simili devians errore subjunxi, Christum Dominum nostrum sic omnia quae erant passionum implevisse, ut in nullo quasi perfectus homo a divinitatis auxilio juvaretur: volens scilicet ita in Christo hominem assignare perfectum, quo et alienum ab his passionibus Verbum patris assererem; et solum per se hominem egisse haec omnia possibilitate naturae mortalis, sine aliquo deitatis adjutorio, probare conabar: vere caecus, qui susceptum in Deo hominem confitebar, et quae erant ipsius hominis nolebam in Deo esse suscepta. In hoc utique haud dubie in se susceperat totum hominem Deus, ut haec quae nos tamquam Deo putamus indigna, non per se solus homo ageret judicio naturali, sed Deus per hominem, atque in homine, ipse homo nobis factus, potestate et mysterio divinae dispensationis impleret. Dehinc, ne quid insipientiae deesset meae, doctissimus scriba de non intellectis non intellecta confirmans, haec ita debere intelligi, quae supra posuimus arbitrabar, ut testimonio illo quo scriptum est, Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1)? hoc ipsum eniterer assignare: et idcirco Dominum gloriae in cruce hunc clamoris emisisse sermonem, quod perfecta hominis patientia, minime adjuvante Deitate, in tantis doloribus probaretur. Ergo si causa probandae humanae patientiae hanc vocem in doloribus constitutus emisit, debuit etiam et tunc ad probationem ejusdem patientiae eisdem sermonibus hoc clamare, cum caesus est: debuit et tunc eadem verba proferre, cum illa multiplici vulnerum corona, ubi tot fuere poenae, quot spinas illusus accepit. Aut forsitan Christo fuerunt ista leviora, illa graviora. Arbitror quod qui unam ad suscipienda haec omnia habere dignatus est voluntatem, unam eamdemque habuit ad haec omnia patienda virtutem. Clamavit ergo, sicut scriptum est, et in ligno crucis pendens hanc vocem primo morti emisit: non ut humanam perfectamque in se patientiam demonstraret, quae sine testimonio vocis causis ipsis et rebus evidentibus probaretur: sed ut vere manifesteque filius Dei secundum carnem se ostenderet moriturum, et velut carnis ipsius voce utens, ponens praeteritum pro futuro quia per mortem crucis necessario terrenum corpus erat a Deo pro tempore relinquendum, non solum a Deo, verum etiam ab anima sua quae erat unita cum Deo, hoc ipsum prius quam fieret, nobis moriens testaretur.