Latin
18.7 to 18.9
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 18.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
unde et apostolus ait: ideo contendimus siue absentes siue praesentes placere illi. omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit siue bonum siue malum; et alibi: omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Paulus apostolus dixit etiam se staturum ante tribunal Dei et propria corporis prout gessit cum ceteris redditurum; contra autem Pelagius confidenter audet dicere: cita consummo uniuersam in carne perfectionem, ut de iudicis bonitate nihil sperem*. iusti in illa die iudicis operum suorum glorias audientes, adhuc tamen uelut ignorantes, interrogabunt: Domine, quando te uidimus et haec fecimus tibi? et hic noster scientissimus legis agnoscit quo die, qua hora, quo momento ultimam sedem, ultra quam non sit alia plenissimae sanctitatis, intrabit!