Latin
19.1 to 19.3
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 19.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Aut forsitan reclamat et loquitur: Crecte mihi haec amentiae, ut non dicamsuperbiae, ingererentur obprobria, si dicerem sine adiutorio hominem posse esse sine peccato ; nunc autem adiutorium Dei, cui nihil difficile, adsero. an tu fortassis Dei adiutorium negas? 'concedo paulisper calumniae tuae, ut, dum quod in te conuincere uolo in me uidear detegere, inueniamur simul et ego in mei defensione purgatior et tu in tua confusione manifestior. mea semper haec est fidelis atque indubitata sententia, Deum adiutorium suum non solum in corpore suo, quod est Epclesia, cui specialia. ob credentium fidem gratiae suae dona largitur, uerum etiam uniuersis in hoc mundo gentibus propter longanimem sui aeternamque clementiam subministrare,