Latin
26.1 to 26.2
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 26.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque post conditionem uniuersae, quae secundum uoluntatem eius extitit, creationis conpositis modum rebus inposuit, ut quod rationale factum fuerat ratione subsisteret, et quod libero donarat arbitrio, ne in licentiam perditionis excurreret, praecepti lege restrinxit: ut cum creatura. creatorem et domini donum agnosceret et praecepti stabilitatem ,in subiectione lapsus libertatem prospiciens ad hoc tantum ipsa libertate uti uellet, ut per eam seruitium quo regeretur eligeret digno habitus iudicio, ut ex prudenti seruitute defensionem, ex libera uoluntate mereretur mercedem, confirmante apostolo, qui ait: si enim uolens hoc ago, mercedem habeo.