Latin
Chapter 26
Orosius, Paulus, Liber Apologeticus 26.3
Unproofread scanNot analysed yet
'fiant duo luminaria magna' omnipotens Deus dixit et facta sunt, praecepitque, ut diuidant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos. numquid haec semel decreta diatinotio non usque in praesentem permanet diem P et tamen haec ipsa, quae sic ordinato motu feruntur, creatori mutare cum uelit, potentia inerat, si ratio non teneret: quoniam in omnibus potentiae Dei ratio coniuncta est. si enim esset apud creatorem mutatio operum, qualiter a creatura expectari posset obseruatio mandatorum?