Latin
Book 1
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.13
Not analysed yet
Anno ante urbem conditam DLX atrocissimum inter Cretenses atque Athenienses certamen fuit, ubi populis utrimque infeliciter profligatis cruentiorem uictoriam Cretenses exercuerunt; 2 qui nobilium Atheniensium filios Minotauro, utrum fero homini an humanae bestiae aptius dicam nescio, deuorandos crudeliter addicebant atque informe prodigium effossis Graeciae luminibus saginabant. 3 isdem diebus Lapithae et Thessali famosis nimium certauere conflictibus. 4 sed Thessalos Palefatus in libro primo Incredibilium prodit ipsos a Lapithis creditos dictosque fuisse Centauros eo, quod discurrentes in bello equites ueluti unum corpus equorum et hominum uiderentur.