Latin
Book 1
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 1.14
Not analysed yet
Anno ante urbem conditam CCCCLXXX Vesozes rex Aegypti meridiem et septentrionem, diuisas paene toto caelo ac pelago plagas, aut miscere bello aut regno iungere studens, Scythis bellum primus indixit missis prius legatis, qui hostibus parendi leges dicerent. 2 ad quae Scythae legatis respondent, stolide opulentissimum regem aduersus inopes sumpsisse bellum, quod timendum ipsi magis uersa uice fuerit propter incertos belli euentus nulla praemia et damna manifesta. porro sibi non exspectandum, dum ad se ueniatur, sed ultro praedae obuiam ituros. 3 nec mora, nam dicta factis insequuntur. primum ipsum Vesozen territum refugere in regnum cogunt, destitutum uero exercitum inuadunt omnemque belli apparatum capessunt, uniuersam quoque Aegyptum populauissent, ni paludibus inpediti repellerentur. 4 inde continuo reuersi perdomitam infinitis caedibus Asiam uectigalem fecere; ubi per XV annos sine pace inmorati tandem uxorum flagitatione reuocantur denuntiantibus, ni redeant subolem se a finitimis quaesituras.