Latin
Book 2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 2.15
Not analysed yet
Igitur Athenienses, biennio apud Siciliam non sine Lacedaemoniorum damno conflictati, aliis domi malis circumueniuntur. Alcibiades enim, dux pridem aduersus Syracusas pronuntiatus, mox ad iudicium pro quadam insimulatione detentus, 2 uoluntario exilio Lacedaemonem se contulit inpulitque Spartanos, ut turbatis Atheniensibus nouo rursus bello insisterent, neque eis respirandi spatium, quin opprimerentur, relaxarent. 3 cui incepto ita Graecia omnis adstipulata est, quasi ad commune incendium restinguendum bono publico congestis uiribus consuleretur. 4 Darius etiam rex Persarum, memor paterni auitique in hanc urbem odii, per Tissafernen praefectum Lydiae cum Lacedaemoniis foedus paciscitur eisque sumptus belli et copias pollicetur. 5 mirum dictu, Atheniensium tantas ea tempestate opes fuisse, ut, cum aduersus eos, hoc est aduersus unam urbem, Graeciae Asiae totiusque orientis uiribus incursum sit, pugnando saepe nec umquam cedendo consumpti magis uideantur fuisse quam uicti. 6 principio enim Alcibiades omnes socios deficere ab his ad Lacedaemonios coegit, sed et ab his quoque per inuidiam insidiis adpetitus aufugit et ad Tissafernen [in Mediam] concessit. 7 cui statim accommodato ingenio et apti eloquii gratia familiarior factus persuadet, ne Lacedaemonios tam profusis opibus iuuet; eum potius istius certaminis arbitrum spectatoremque fieri debere, integrasque Lydiae uires aduersum uictorem reseruandas. 8 quamobrem Tissafernes partem classis cum aliquanta manu deduci Lacedaemonam iubet, ne uel abundantes suffragiis alieno tuti periculo dimicarent uel in totum destituti susceptum certamen omitterent.