Latin
2.16.1 to 2.16.2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 2.16.1-2
Not analysed yet
Apud Athenienses uero cum diu domestica discordia agitaretur, imminente periculo summa imperii ad senatum populi uoluntate transfertur: quippe otio discordiae nutriuntur, at ubi necessitas incubuit, postpositis priuatis causis atque odiis in commune consulitur. 2 sed hoc ipsum cum propter insitam genti superbiam et tyrannicas libidines perniciosum foret, tandem Alcibiades exul ab exercitu reuocatur et dux classis constituitur. 3 quo conperto principes primo Spartanis urbem prodere moliti sunt; deinde, cum id frustra cogitassent, in exilium sponte cesserunt. igitur Alcibiades patria liberata classem in hostes dirigit. 4 commisso proelio uictoriam Athenienses capessunt. porro autem maior pars Spartani exercitus caesa, duces quoque paene omnes interfecti et octoginta naues captae absque his, quae in conflictu incensae demersaeque perierunt. 5 rursus bellum in terram translatum Spartanis aeque infeliciter cessit. quibus rebus fracti Lacedaemonii petiere pacem, nec tamen impetrare potuerunt. 6 praeterea Syracusana praesidia in Siciliam audita Carthaginiensis belli infestatione reuocata sunt. quamobrem Alcibiades classe uictrici totam Asiam peruagatur, bellis incendiis caedibus rapit sternitque omnia; urbes, quae dudum a societate defecerant, capit recipitque quamplurimas. 7 Sic Alcibiades magni nominis factus Athenas cum admiratione et gaudio omnium uictor ingreditur. 8 paruo post interuallo auget uires, exercitum classemque numero prouehit rursusque Asiam petit. Lacedaemonii uero Lysandrum ducem classi belloque praeficiunt. 9 Cyrus etiam frater Darii, in locum Tissafernis Ioniae Lydiaeque praepositus, magnis eos opibus auxiliisque confirmat. Lysander itaque Alcibiadis exercitum praedae intentum ac per hoc ubique dispersum ac uagum repentino incursu opprimit, sine aliquo conflictu uincit caeditque fugientem. 10 magna haec clades Atheniensibus, et multo hoc atrocius uulnus, quam dudum inflixerant, susceperunt. quo conperto Athenienses opinati sunt Alcibiaden antiquum exilii sui dolorem isto scelere proditionis uindicare curasse, 11 ideoque in locum eius Cononem constituunt, cui residuam manum et summam belli committunt. 12 qui supplere saltem numero exhaustas copias uolens, senes ac pueros legit exercitumque conscripsit. sed huiusmodi manus moram bello non attulit: quippe quod robore, non numero confici solet. 13 itaque statim inbellis manus uel capta uel caesa est, tantaque strages occisorum illo proelio facta est, ut deletum non solum regnum, sed etiam nomen Atheniensium uideretur. 14 at illi desperatis rebus statuunt urbem peregrinis dare -ut, qui per totam Asiam paulo ante dominati sunt, nunc ex hac conluuie muros saltem libertatemque tueantur -et, quamuis uel suo iudicio ad haec tuenda etiam obiectis muris non sufficiant, iterum tamen experiri nauale proelium parant. 15 expers consilii furor dolorem uirtutem putat, quantumque meditatur ira, tantum promittit audacia. 16 itaque omnibus partim captis partim interfectis de ipsis quoque reliquiis nihil reliqui factum est. solus dux Conon superstes bello et populo, timens ciuium crudelitatem, ad Cyrum regem concessit. 17 Euacoras autem dux Lacedaemoniorum ademptis omnibus ciuitatibus nihil Atheniensibus praeter inanem urbem reliquit; nec hoc diu, nam et ipsam urbem postea obsidione circumdedit. agebat intrinsecus fames desolatio et morbus obsessos, 18 et cum post omnia miseriarum abominamenta, quae etiam dicere horror est, nihil spei praeter mortem occurreret, pacem petiuere. [17] magna hinc inter Spartanos et socios deliberatio fuit: cum plurimi inquietissimam ciuitatem sternendam solo populumque infestissimum cum ipso nomine abolendum pronuntiarent, 2 Spartani negauerunt se permissuros uti e duobus Graeciae oculis unus erueretur; insuper etiam pacem promiserunt, si Piraei portus ducentia in urbem munimina uerterentur nauesque reliquas ultro traderent, deinde rectores sibi triginta lectos susciperent. 3 huic condicioni addictis et succumbentibus Lacedaemonii Lysandrum ad conponendas in urbe parendi leges constituerunt. 4 insignis hic annus et expugnatione Athenarum et morte Darii Persarum regis et exilio Dionysii Siciliae tyranni fuit.