Latin
Book 2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 2.3
Not analysed yet
Regnauit Ninus annis LII. cui successit, ut dixi, uxor sua. Samiramis: quae cum et ipsa XLII annis regnauerit, medio imperii sui tempore Babylonam caput regni condidit. 2 ita Babylon post annos MCLX et propemodum quattuor, quam condita erat, a Medis et [ab] Arbato, rege eorum, praefecto autem suo, spoliata opibus et regno atque ipso rege priuata est: ipsa tamen postea aliquamdiu mansit incolumis. 3 similiter et Roma post annos totidem, hoc est MCLX et [fere] quattuor, a Gothis et Alaricho rege eorum, comite autem suo, inrupta et opibus spoliata non regno, manet adhuc et regnat incolumis, 4 quamuis in tantum arcanis statutis inter utramque urbem conuenientiae totius ordo seruatus sit, ut et ibi praefectus eius Arbatus regnum inuaserit et hic praefectus huius Attalus regnare temptarit; tametsi apud hanc solam merito Christiani imperatoris adtemptatio profana uacuata sit. 5 Itaque haec ob hoc praecipue commemoranda credidi, ut tanto ineffabilium iudiciorum Dei ex parte patefacto intellegant hi, qui insipienter utique de temporibus Christianis murmurant, unum Deum disposuisse tempora et in principio Babyloniis et in fine Romanis, illius clementiae esse, quod uiuimus, quod autem misere uiuimus, intemperantiae nostrae. 6 ecce similis Babyloniae ortus et Romae, similis potentia, similis magnitudo, similia tempora, similia bona, similia mala; tam en non similis exitus similisue defectus. illa enim regnum amisit, haec retinet; illa interfectione regis orbata, haec incolumi imperatore secura est. 7 et hoc quare? quoniam ibi in rege libidinum turpitudo punita, hic Christianae religionis continentissima aequitas in rege seruata est; ibi absque religionis reuerentia auiditatem uoluptatis licentia furoris impleuit, hic et Christiani fuere, qui parcerent, et Christiani, quibus parcerent, et Christiani, propter quorum memoriam et in quorum memoria parceretur. 8 quapropter desinant religionem lacerare et lacessere patientiam Dei propter quam habent, uti et hoc quoque inpunitum habeant, si aliquando desistant. 9 recolant sane mecum maiorum suorum tempora, bellis inquietissima, sceleribus exsecrabilia, dissensionibus foeda, miseriis continuatissima, quae et merito possunt horrere, quia fuerunt, et necessario debent rogare, ne sint: 10 eum sane rogare solum Deum, qui et tunc occulta iustitia permisit, ut fierent, et nunc aperta misericordia praestat, ut non sint. quae modo a me plenius ab ipso Urbis exordio, reuolutis per ordinem historiis, proferentur.