Latin
Book 2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 2.4
Not analysed yet
Anno post euersionem Troiae CCCCXIIII, olympiade autem sexta, quae quinto demum anno quattuor in medio expletis apud Elidem Graeciae ciuitatem agone et ludis exerceri solet, urbs Roma in Italia a Romulo et Remo geminis auctoribus condita est. 2 cuius regnum continuo Romulus parricidio imbuit, parique successu crudelitatis sine more raptas Sabinas, inprobis nuptiis confoederatas maritorum et parentum cruore dotauit. 3 itaque Romulus, interfecto primum auo Numitore dehinc Remo fratre, arripuit imperium urbemque constituit; regnum aui, muros fratris, templum soceri sanguine dedicauit; sceleratorum manum promissa inpunitate collegit. 4 primus illi campus ad bellum forum urbis fuit, mixta simul externa ciuiliaque bella numquam defutura significans. 5 Sabinorum, quos foedere ludisque pellexerat, feminas tam inhoneste praesumpsit quam nefarie defendit. 6 ducem eorum Titum Tatium, senem honestis pietatis causis insistentem, diu armis propulsatum, mox, ut in societatem regni adsumpsit, occidit. 7 cum Veientibus proelium adhuc paruo nomine, iam magnis uiribus, agitatum. Caeninensium captum ac dirutum oppidum. 8 adsumptis semel armis numquam quies, quippe quibus egestas turpis atque obscena fames domi timerentur, si umquam paci adquieuissent. iam hinc incessabilia certamina et iuxta quantitatem uirium semper grauia quam breuissime strinxerim: 9 Tullum Hostilium militaris rei institutorem fiducia bene exercitae iuuentutis Albanis intulisse bellum et diu altrinsecus spe incerta, certa clade, tandem pessimos exitus et dubios euentus conpendiosa tergeminorum congressione finisse; 10 rursus pace disrupta Mettum Fufetium Fidenate bello, meditata etiam proditione suspensum, curribus in diuersa raptantibus duplicis animi noxam poena diuisi corporis expendisse; 11 Latinos Anco Marcio duce saepe congressos, aliquando superatos; Tarquinium Priscum omnes finitimos et potentes tunc Tusciae duodecim populos innumeris concidisse conflictibus; Veientes Seruio Tullio insistente uictos fuisse nec domitos; 12 Tarquinii Superbi regnum occisi soceri scelere adsumptum, habita in ciues crudelitate detentum, flagitio adulteratae Lucretiae amissum, et inter domestica uitia uirtutesque forinsecus emicantes, id est oppida ualida in Latio per eum capta Ardeam Oricolum Suessam Pometiamque et quidquid in Gabios uel fraude propria uel poena filii uel Romanis uiribus perpetrauit. 13 sed Romani quanta mala per CCXLIII annos continua illa regum dominatione pertulerint, non solum unius regis expulsio uerum etiam eiuratio regii nominis et potestatis ostendit. 14 nam si unius tantum superbia fuisset in culpa, ipsum solum oportuisset expelli seruata regia dignitate melioribus. 15 igitur regibus urbe propulsis Romani, consulendum sibi quam cuiquam suae libertati dominandum rati, consules creauerunt: quibus ueluti adulta reipublicae crescentis aetas robustioribus ausis exercebatur.