Latin
3.14.3 to 3.14.5
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.14.3-5
Not analysed yet
2 Anno ab urbe condita CCCCXXVI Caudinas furculas satis celebres et famosas insignis Romanorum fecit infamia. nam cum superiore bello uiginti milia Samnitum Fabio magistro equitum pugnam conserente cecidissent, circumspectiore cura Samnites ac magis instructo apparatu apud Caudinas furculas consederunt; 3 ubi cum Veturium et Postumium consules omnesque copias Romanorum angustiis locorum armisque clausissent, Pontius dux eorum in tantum abusus est uictoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum putaret, utrum occideret clausos an parceret subiugatis :ut uiuos tamen dedecori reseruaret, elegit. 4 Romanos enim antea saepissime uinci et occidi, numquam autem capi aut ad deditionem cogi potuisse constabat. 5 itaque Samnites uictoria potiti uniuersum exercitum Romanum turpiter captum armis etiam uestimentisque nudatum, tantum singulis uilioribus operimentis ob uerecunda corporum tegenda concessis, sub iugum missum seruitioque subiectum, longum agere pompae ordinem praeceperunt. 6 sescentis autem equitibus Romanis in obsidatum receptis oneratos ignominia, ceteris rebus uacuos consules remiserunt. 7 Quid de exaggeranda huius foedissimi foederis macula uerbis laborem, qui tacere maluissem ? hodie enim Romani aut omnino non essent aut Samnio dominante seruirent, si fidem foederis, quam sibi seruari a subiectis uolunt, ipsi subiecti Samnitibus seruauissent. 8 Posteriore anno infringunt Romani firmatam cum Samnitibus pactionem eosque in bellum cogunt, quod Papirio consule insistente commissum magnas strages utriusque populi dedit. 9 cum hinc ira recentis infamiae, inde gloria proximae uictoriae pugnantes instimularet, tandem Romani pertinaciter moriendo uicerunt; nec caedi pariter uel caedere destiterunt, nisi postquam uictis Samnitibus et capto duci eorum iugum reposuerunt. 10 idem deinde Papirius Satricum expulso inde Samnitico praesidio expugnauit et cepit. hic autem Papirius adeo tunc apud Romanos bellicosissimus ac strenuissimus habebatur, ut cum Alexander Magnus disponere diceretur ab oriente descendens obtinere uiribus Africam atque inde in Italiam transuehi, Romani inter ceteros duces tunc in republica sua optimos hunc praecipuum fore qui Alexandri impetum sustinere posset meditarentur.