Latin
Book 3
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.16.1
Not analysed yet
Igitur Alexander anno ab urbe condita CCCCXXVI patri Philippo successit in regnum: qui primam experientiam animi et uirtutis suae conpressis celeriter Graecorum motibus dedit, quibus auctor, ut ab imperio Macedonum deficerent, Demosthenes orator auro Persarum corruptus exstiterat. 2 itaque Atheniensibus bellum deprecantibus remisit, quos insuper etiam multae metu soluit; Thebanos cum diruta ciuitate deleuit, reliquos sub corona uendidit; ceteras urbes Achaiae et Thessaliae uectigales fecit; Illyrios quoque et Thracas translato mox abhinc bello domuit. 3 inde profecturus ad Persicum bellum omnes cognatos ac proximos suos interfecit. in exercitu eius fuere peditum XXXII milia, equitum IIII milia quingenti, naues CLXXX. hac tam parua manu uniuersum terrarum orbem utrum admirabilius sit quia uicerit an quia adgredi ausus fuerit incertum est. 4 primo eius cum Dario rege congressu sescenta milia Persarum in acie fuere, quae non minus arte Alexandri superata quam uirtute Macedonum terga uerterunt. magna igitur caedes Persarum fuit. in exercitu Alexandri CXX equites et nouem tantum pedites defuere. 5 deinde Gordien Phrygiae ciuitatem, quae nunc Sardis uocitatur, obsessam oppugnatamque cepit ac direptioni dedit. inde nuntiato sibi Darii cum magnis copiis aduentu, timens angustias quibus inerat locorum, Taurum montem mira celeritate transcendit et quingentis stadiis sub una die cursu transmissis, Tarsum uenit, ibique cum sudans in Cydnum praefrigidum amnem descendisset, obriguit contractuque neruorum proximus morti fuit. 6 interea Darius cum CCC milibus peditum et C milibus equitum in aciem procedit. mouebat haec multitudo hostium etiam Alexandrum maxime respectu paucitatis suae, quamuis iam pridem DC milibus hostium eadem paucitate superatis non solum non timere pugnam sed etiam uictoriam sperare didicisset. 7 itaque cum intra iactum teli uterque constitisset exercitus et intentos ad signum belli populos discurrentes principes uariis incitamentis acuerent, ingentibus utrimque animis pugna committitur: 8 in qua ambo reges et Alexander et Darius uulnerantur, ac tam diu certamen anceps fuit, quoad fugeret Darius; exinde caedes Persarum secuta est. 9 ibi tum peditum LXXX milia, equitum X milia caesa, capta autem XL milia fuere. ex Macedonibus uero cecidere pedites CXXX, equites CL. in castris Persarum multum auri ceterarumque opum repertum. inter captiuos castrorum mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere; 10 quarum redemptionem Darius cum etiam oblata regni dimidia parte non inpetrauisset, tertio cunctis Persarum uiribus sociorumque auxiliis contractis, bellum instaurat. 11 sed dum haec Darius agit, Alexander Parmenionem ad inuadendam Persicam classem cum copiis mittit, ipse in Syriam proficiscitur, ibi ex multis sibi regibus cum infulis ultro occurrentibus alios allegit, alios mutauit, alios perdidit, Tyrum urbem antiquissimam et florentissimam, fiducia Carthaginiensium sibi cognatorum obsistentem, oppressit et cepit. 12 exim Ciliciam Rhodum atque Aegyptum pertinaci furore peruadit. inde ad templum Iouis Hammonis pergit, ut mendacio ad tempus conposito ignominiam sibi patris incerti et infamiam adulterae matris aboleret. 13 nam arcessitum ad se fani ipsius antistitem ex occulto monuit, quid sibi tamquam consulenti responderi uelit, sicut historici eorum dicunt. ita certus Alexander fuit nobisque prodidit, dis ipsis mutis et surdis uel in potestate esse antistitis quid uelit fingere uel in uoluntate consulentis quid malit audire. 14 reuertens ab Hammone ad tertium Persicum bellum Alexandriam in Aegypto condidit.