Latin
Book 3
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.8
Not analysed yet
Iam hinc statim a Romanis aduersum Samnitas, gentem opibus armisque ualidam, pro Campanis et Sedicinis bella suscepta sunt. Samniticum bellum ancipiti statu gestum Pyrrhus uel maximus Romani nominis hostis excepit; Pyrrhi bellum mox Punicum consecutum est: 2 et quamuis numquam post mortem Numae a bellorum cladibus fuisse cessatum patentes semper Iani portae indicent, ex eo tamen ueluti per meridiem toto inpressus caelo malorum feruor incanduit. 3 porro autem, inchoato semel bello Punico utrum aliquando bella caedes ruinae atque omnia infandarum mortium genera nisi Caesare Augusto imperante cessauerint, inquirat inueniat prodat quisquis infamanda Christiana tempora putat. 4 absque illo tamen inter bella Punica unius anni ueluti auis praeteruolantis excursu Romani propter clausas Iani portas inter febres morbosque reipublicae ad hoc breuissimo pacis signo uelut tenuissimo aquae gelidae haustu inlecti sunt, ut in peius recalescentes multo grauius uehementiusque adflictarentur. 5 At uero, si indubitatissime constat sub Augusto primum Caesare post Parthicam pacem uniuersum terrarum orbem positis armis abolitisque discordiis generali pace et noua quiete conpositum Romanis paruisse legibus, Romana iura quam propria arma maluisse spretisque ducibus suis iudices elegisse Romanos, 6 postremo omnibus gentibus, cunctis prouinciis, innumeris ciuitatibus, infinitis populis, totis terris unam fuisse uoluntatem libero honestoque studio inseruire paci atque in commune consulere -quod prius ne una quidem ciuitas unusue populus ciuium uel, quod maius est, una domus fratrum iugiter habere potuisset -; 7 quodsi etiam, cum imperante Caesare ista prouenerint, in ipso imperio Caesaris inluxisse ortum in hoc mundo Domini nostri Iesu Christi liquidissima probatione manifestum est: 8 inuiti licet illi, quos in blasphemiam urguebat inuidia, cognoscere faterique cogentur, pacem istam totius mundi et tranquillissimam serenitatem non magnitudine Caesaris sed potestate filii Dei, qui in diebus Caesaris apparuit, exstitisse nec unius urbis imperatori sed creatori orbis uniuersi orbem ipsum generali cognitione paruisse, qui, sicut sol oriens diem luce perfundit, ita adueniens misericorditer extenta mundum pace uestierit. quod plenius, cum ad id ipso perficiente Domino uentum fuerit, proferetur.