Latin
Book 3
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.9
Not analysed yet
Igitur anno ab urbe condita CCCCVIIII Romani bellum Latinis rebellantibus intulerunt Manlio Torquato et Decio Mure consulibus. in quo bello unus consul interfectus est, alter exstitit parricida. 2 Manlius enim Torquatus filium suum, iuuenem, uictorem, interfectoremque Maecii Tusculani, nobilis equitis et tum praecipue prouocantis atque insultantis hostis, occidit. 3 alius uero consul cum iterato conflictu illud cornu, cui praeerat, caedi atque adfligi uideret, in confertissimos hostes sponte prolapsus occubuit. 4 Manlius quamuis uictor occursum tamen nobilium iuuenum Romanorum, qui legitime exhiberi solet, triumphans parricida non meruit. 5 Anno autem post hunc subsequente Minucia uirgo Vestalis ob admissum incestum damnata est uiuaque obruta in campo, qui nunc sceleratus uocatur.