Latin
Book 4
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.3
Not analysed yet
Anno ab urbe condita CCCCLXXV Tarentini Pyrrhi morte conperta iterum noua aduersum Romanos arma sollicitant, Carthaginiensium auxilia per legatos poscunt atque accipiunt. 2 conserto proelio uicere Romani: ubi iam tunc Carthaginienses, quamuis nondum hostes adiudicati, uinci tamen a Romanis se posse senserunt. 3 Sequenti anno magnam uiscerum suorum partem seueritas Romana concidit. 4 nam aduentante dudum Pyrrho octaua legio diffidens Romanae spei, nouum scelus ausa Reginenses omnes, quibus subsidio praeerat, interfecit, praedam sibi omnem atque ipsum oppidum uindicauit. 5 hoc facinus in tam sceleratos defectores puniendum Genucio consuli iussum est. qui obsessa Reginorum urbe captisque omnibus ipse quidem in reliquos perfugas et latrones exercuit digna supplicia, Romanos uero milites integrae legionis Romam misit: qui populi iussu medio in foro uirgis caesi sunt securique percussi. 6 Visa sibi est tunc Roma uincere, cum legionem suam integram occidit, quae sine dubio uicta fuisset, si eam hostili proelio perdidisset.