Latin
Book 4
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.4
Not analysed yet
Anno ab urbe condita CCCCLXXVIII obscena et dira prodigia uel uisa Romae uel nuntiata sunt. aedes Salutis ictu fulminis dissoluta, pars muri sub eodem loco de caelo, ut dicunt, tacta est. 2 lupi tres ante lucem ingressi urbem, semesum cadauer intulerunt sparsumque membratim in foro ipsi strepitu hominum exterriti reliquerunt. 3 apud Formias multis ictibus fulminum moenia undique ambusta et dissoluta sunt. 4 apud agrum Calenum repente flamma scisso hiatu terrae eructata tribus diebus tribusque noctibus terribiliter exaestuans, quinque agri iugera exhausto penitus suco ubertatis in cinerem exterruit, ita ut non fruges solum sed et arbores cum imis stirpibus absumpsisse referatur. 5 Sequenti abhinc anno Sempronius consul aduersum Picentes duxit exercitum. et cum directae intra iactum teli utraque acies constitissent, repente ita cum horrendo fragore terra tremuit, ut stupore miraculi utrumque pauefactum agmen hebesceret. 6 diu attoniti utrimque populi haesitauere praeiudicata incepti conscientia; tandem procursu concito iniere certamen. 7 triste adeo id bellum fuit, ut merito dicatur tantum humanum sanguinem susceptura etiam cum gemitu horrisono tunc terra tremuisse. Romani pauci admodum eo proelio qui euasere uicerunt.