Latin
5.23.2 to 5.23.3
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.23.2-3
Not analysed yet
16 Et quamuis nullo tunc praemio patrauerint Romanam securitatem, tamen fortis fide ac uiribus semper Hispania cum optimos inuictissimos reges reipublicae dederit, nullum umquam tyrannorum ab initio usque dederit, nullum umquam tyrannorum ab initio usque in hodiernum diem uel de se editum misit uel in se extrinsecus incurrentem uiuum potentemue dimisit. 17 Interea Macedonicum bellum Claudius sortitus uarias gentes, quae Rhodopaeis montibus circumfusae sunt ac tunc Macedoniam crudelissime populabantur -18 nam inter cetera dictu audituque horrida quae in captiuos agebant, raptis, cum poculo opus esset, humanorum capitum ossibus cruentis capillatisque adhuc ac per interiores cauernas male effosso cerebro oblitis auide ac sine horrore tamquam ueris poculis utebantur: quarum cruentissimi atque immanissimi Scordisci erant -19 has itaque, ut dixi, Claudius pellere Macedoniae finibus bello adtemptauit magnisque se malorum molibus obiecit: unde cum animo aeger et curis circumsaeptus, morbo insuper correptus esset, interiit. 20 huius successor Scribonius adtemptatarum superiore bello gentium uim declinans, in Dardaniam arma conuertit eamque superauit. 21 Publius uero Seruilius exconsule Ciliciam et Pamphyliam crudelissime adortus dum subdere studet, paene deleuit. 22 Lyciam et urbes eius obsessas oppressasque cepit. praeterea Olympum montem peruagatus Phasidem euertit, Corycum diruit, Tauri quoque montis latera in Ciliciam uergentia perscrutatus Isauros bello fractos in dicionem redegit; primus Romanorum per Taurum duxit exercitum ac limitem itineris fecit. triennio emenso, quo bellum gestum est, Isaurici nomen adsumpsit. 23 Cosconius proconsule sortitus Illyricum, protrita subactaque Delmatia Salonas, urbem florentissimam, post biennium tandem expugnauit et cepit.