Latin
5.24.1 to 5.24.2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.24.1-2
Not analysed yet
Anno ab urbe condita DCLXXVIIII Lucullo et Cassio consulibus gladiatores septuaginta et quattuor Capuae a ludo Cn. Lentuli diffugerunt: qui continuo ducibus Crixo et Oenomao Gallis et Spartaco Thrace Vesuuium montem occupauerunt; unde erumpentes Clodii praetoris, qui eos obsidione cinxerat, castra expugnarunt, ipsoque in fugam acto cuncta in praedam auerterunt. 2 inde per Consentiam et Metapontum circumducti, ingentia breui agmina collegerunt. nam Crixo decem milium multitudo, Spartaco autem triplex tunc numerus fuisse refertur. Oenomaus enim iam in superiore bello fuerat occisus. 3 itaque cum caedibus incendiis rapinis stuprisque omnia miscerent, in exsequiis captiuae matronae, quae se dolore uiolati pudoris necauerat, munus gladiatorium ex quadringentis captiuis scilicet qui spectandi fuerant spectaturi, utpote lanistae gladiatorum potius quam militum principes, ediderunt. 4 deinde consules Gellius et Lentulus aduersum eos cum exercitu missi, quorum Gellius Crixum acerrime pugnantem proelio oppressit, Lentulus a Spartaco superatus aufugit. post etiam conlatis frustra ambo consules copiis, accepta graui clade, fugerunt. dehinc C. Cassium proconsulem idem Spartacus oppressum bello interfecit. 5 itaque exterrita ciuitate non minore propemodum metu, quam sub Hannibale circa portas fremente trepidauerat, senatus Crassum cum legionibus consulum nouoque supplemenlto militum misit. 6 is mox ut fugitiuorum pugnam iniit, sex milia eorum interfecit, nongentos uero cepit. inde priusquam ipsum Spartacum ad caput Silari fluminis castra metantem bello adgrederetur, Gallos auxiliatores eius Germanosque superauit, e quibus XXX milia hominum cum ipsis ducibus occidit. 7 nouissime ipsum Spartacum disposita acie congressum maximasque cum eo fugitiuorum copias perculit. nam sexaginta milia eorum caesa, sex milia capta referuntur, tria milia ciuium Romanorum recepta sunt. 8 ceteri, qui ex hoc bello lapsi oberrabant, per conplures duces frequenti indagine attriti sunt. 9 At ego iterum ac saepius repeto: num quidnam et hic conparatione aliqua egent tempora ? quis rogo audire non horreat non dicam bella talia, sed uel nomina tanta bellorum, externa, seruilia, socialia, ciuilia, fugitiuorum ? 10 quae ne sic saltem sese, ut commoti maris fluctus quamuis molibus magnis sequuntur, sed undique diuersis causis uocabulis formis malisque excitata coaceruataque concurrunt. 11 ut e proximo repetam et infame illud seruile praeteream, Iugurthinum bellum nondum adhuc ab Africo perdetonuerat, iam Cimbricum a circio fulminabat. 12 de Cimbricis illis nubibus adhuc foedi uastique torrentes effusi sanguinis agebantur, iam socialis belli nebulas in magna continuo malorum nubila coituras misera exhalabat Italia. 13 adhuc uero post infinitam crebramque Italici belli tempestatem discurri tuto per Italiam minime poterat, ita omnes absque illis periculosissimis inimicarum urbium uoraginibus dissoluta ac lubrica pace titubabant; 14 iam sibi Marianum atque Cinnanum Roma parturiebat excidium, aliudque e diuerso oriens atque aquilo, hoc est Mithridaticum, minabatur, quod quidem Mithridaticum a superioribus coeptum porro in ulteriora porrigitur. 15 de Mariana face rogus Syllanae cladis accensus est, de isto rogo funestissimo Syllani et ciuilis belli per plurimas terrarum partes ardentes sudes sparsi sunt multaque incendia ex uno fomite diffuderunt. 16 nam Lepidus et Scipio in Italia, Brutus in Gallia, Domitius Cinnae gener in Africa, Carbo in Cossura et Sicilia, Perpenna in Liguria et post cum Sertorio in Hispania, omniumque atrocissimus Sertorius in eadem Hispania haec tunc ciuilia, uel quo alio dicenda sunt nomine, bella excitantes, de uno multa, de magno magna fecerunt; 17 absque illis tribus uastissimis bellis, quae tunc externa uocabantur, hoc est Pamphylico Macedonico atque Delmatico, dissimulato etiam magno illo Mithridatico longe omnium [diuturno] infestissimo ac formidulosissimo; 18 deinde, adhuc Hispaniensi Sertoriano nondum finito immo adhuc ipso uiuente Sertorio, hoc fugitiuorum et, ut uerius dicam, gladiatoricium bellum inhorruit, iam non spectandum paucis sed ubique metuendum. 19 quod quia fugitiuorum bellum dicitur, nemini uile habeatur ex nomine: saepe in eo singuli et aliquando simul cum agminibus frustra iunctis ambo consules uicti sunt plurimique nobiles trucidati; ipsi autem fugitiui plus quam centum milia fuere qui caesi sunt. 20 ex quo admonemus ut ipsa se consoletur Italia de uexatione externorum praesentium per recordationem praeteritorum ex se atque in se et ipsam se inconparabiliter crudelius dilacerantum suorum.