Latin
Book 6
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.14
Not analysed yet
Igitur Romani status agitur semper alterna mutatio et uelut forma Oceani maris, quae omni die dispar nunc succiduis per VII dies attollitur incrementis nunc insequentibus totidem diebus naturali damno et defectu interiore subducitur. 2 ut enim de proximis ordiar, Cimbris Tigurinisque uincentibus cum apud Rhodanum flumen Romanus exercitus periit, artissimas Roma sensit angustias; refusa continuo clade Cimbrorum, magnis elata prouectibus priorum oblita defectuum est. 3 hanc deinde recentissimae prosperitatis iactantiam Italicum bellum et dilaceratio Syllana castigat. rursus post hanc domesticam intestinamque perniciem, qua usque ad medullas paene euiscerata et exesa est, paribus propemodum spatiis temporum non solum reparata, uerum etiam extenta est, cum Lucullus Asiam, Pompeius Hispaniam, Caesar Galliam perdomuit Romanumque imperium usque ad extremos propemodum terrae terminos propagatum est. 4 hanc nunc amplissimam dilatationem uastissima ruina consequitur. apud Parthos enim consul Romanus occiditur exercitusque deletur, atrocissimum illud Pompei atque Caesaris bellum ciuile conseritur et inter haec Roma ipsa repentino correpta incendio concrematur. 5 Anno siquidem ab urbe condita DCC incertum unde concretus plurimam urbis partem ignis inuasit, neque umquam antea tanto incendio correptam ac uastatam ciuitatem ferunt. nam quattuordecim uicos cum uico Iugario consumptos fuisse memoriae proditum est. hinc iam bellum ciuile committitur, quod magnis iamdudum dissensionibus ac molitionibus parabatur.