Latin
Book 6
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.15.1
Not analysed yet
Nam rediens Caesar uictor ex Gallia decerni sibi absenti alterum consulatum poposcit. contradictum est a Marcello consule adnitente Pompeio, deinde decretum est a senatu, ut in urbem Caesar non nisi dimisso exercitu ueniret, et ex Marcelli consulis auctoritate ad legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio missus est. 2 Caesar Rauennam sese contulit. M. Antonius et P. Cassius tribuni plebis pro Caesare intercedentes, interdicente Lentulo consule curia foroque prohibiti, ad Caesarem profecti sunt Curione simul Caelioque comitantibus. 3 Caesar Rubicone flumine transmeato, mox ut Ariminum uenit, quinque cohortes, quas tunc solas habebat, cum quibus, ut ait Liuius, orbem terrarum adortus est, quid facto opus esset, edocuit. deplorans iniurias suas, causam belli ciuilis, pro restituendis in patriam tribunis, esse testatus est. 4 inde per Antonium septem cohortes, quae apud Sulmonem morabantur, a Lucretio recepit, tres legiones, quae cum Domitio apud Corfinium morabantur, ad suas partes traduxit. Pompeius atque omnis senatus, crescentibus Caesaris uiribus trepidi, tamquam Italia pulsi in Graeciam transuecti, Dyrrachium gerendi belli sedem delegerunt. 5 Caesar Romam uenit negatamque sibi ex aerario pecuniam fractis foribus inuasit protulitque ex eo auri pondo quattuor milia centum triginta et quinque, argenti pondo prope nongenta millia. 6 inde digressus Ariminum ad legiones, mox Alpes transuectus Massiliam uenit, ad quam oppugnandam, cur receptus non esset, Trebonium cum tribus legionibus relinquens, ad Hispanias contendit, quas L. Afranius et M. Petreius et M. Varro Pompeiani duces cum legionibus obtinebant. ibi multis proeliis Petreium Afraniumque superatos conposita pactione dimisit. 7 in ulteriore uero Hispania duas legiones a M. Varrone suscepit. similiter et duces eius, hoc est Curio Catonem Sicilia expulit, Valerius Cottam Sardinia, Tuberonem Africa Varus eiecit. Caesar Massiliam rediens, obsidione domitam uita tantum et libertate concessa ceteris rebus abrasit.