Latin
Book 6
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.17
Not analysed yet
Caesar Romam rediit. ubi dum reipublicae statum contra exempla maiorum clementer instaurat, auctoribus Bruto et Cassio, conscio etiam plurimo senatu, in curia uiginti et tribus uulneribus confossus interiit. 2 in qua coniuratione fuisse amplius sexaginta conscios ferunt. duo Bruti et C. Cassius aliique socii strictis pugionibus in Capitolium secesserunt. diu deliberatum est, utrum Capitolium cum auctoribus caedis oporteret incendi. 3 corpus eius raptum populus dolore instimulatus in foro fragmentis tribunalium ac subselliorum cremauit. 4 Percensuit latitudinem regni sui Roma cladibus suis atque in suam conuersa caedem singulas quasque gentes ibidem, ubi domuit, uindicauit. Asiae Europae atque Africae, non dico tribus mundi partibus sed totis trium partium angulis edidit gladiatores suos feriatisque inimicis spectaculum miserae ultionis ingessit. 5 nec tamen sufficit ipsas quoque cum auctoribus causas fuisse consumptas; recidiua semina in eodem agro germinant, magna continuo metentibus malorum incrementa cum magno sudore factura: uictor ciuilis belli a ciuibus Caesar occiditur, in caedem unius trahuntur agmina consciorum. 6 certum enim erat, quia Caesar indigne peremptus plures habere posset ultores; plurimaque nobilitas una simul catena sceleris copulatur, ne forte tanta malorum materia non belli magnitudine suppleatur sed uindictae breuitate tenuetur. 7 Medeam illam fabulae ferunt dentes quondam occisi seuisse serpentis, e quibus quasi conpetens semini seges armati homines terra emerserint seseque mox inuicem pugnando prostrauerint. 8 equidem hoc poetarum commenta finxerunt; nostra autem Roma Caesare occiso quanta de cineribus eius agmina armata parturiit! quanta bella in testimonium miserae fecunditatis non legenda pueris sed spectanda populis excitauit! 9 et tamen horum omnium malorum initium superbia est: inde exarserunt bella ciuilia, inde iterum pullularunt. non ergo iniusta caedes est eorum, qui eam iniuste consectantur, si ambitionis aemulatio per ipsos atque in ipsis et agitur et punitur, donec qui detrectauere collegium, discant ferre dominatum, summaque imperii totius ad unum redacta longe aliud omnes homines uiuendi genus subeant, ut omnes humiliter placere studeant, non insolenter offendere. 10 sed ad tam salubrem humilitatis doctrinam magistro opus est. itaque opportune conpositis rebus Augusti Caesaris natus est Dominus Christus, qui cum in forma Dei esset, formam serui humiliter adsumpsit, ut tunc demum aptior fieret humilitatis institutio, quando iam per totum mundum poena superbiae omnibus esset exemplo.