Latin
Book 6
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.18.1
Not analysed yet
Anno ab urbe condita DCCX interfecto Iulio Caesare Octauianus, qui testamento Iuli Caesaris auunculi et hereditatem et nomen adsumpserat idemque, qui postea rerum potitus Augustus est dictus, simul ut Romam adulescens admodum uenit, indolem suam bellis ciuilibus uouit. 2 nam, ut breuiter coaceruationem malorum explicem, bella ciuilia quinque gessit : Mutinense Philippense Perusinum Siculum Actiacum. e quibus duo, hoc est primum ac nouissimum, aduersus M. Antonium, secundum aduersus Brutum et Cassium, tertium aduersus L. Antonium, quartum aduersus Sex. Pompeium, Cn. Pompei filium, confecit. 3 Antonius a senatu hostis pronuntiatus D. Brutum apud Mutinam obsidione concluserat. consules Hirtius et Pansa et cum his Caesar ad liberandum Brutum expugnandumque Antonium missi. 4 Pansa primo ueniens exceptus insidiis, inter suorum clades ipse quoque pilo grauiter uulneratus ab eodem uulnere interpositis diebus est mortuus. Hirtius auxilium collegae ferens magnas Antonii copias uasta strage deleuit. Caesar eatenus castra custodiit. 5 secunda aduersus Antonium pugna magnae utrimque strages actae sunt. namque tunc ibi Hirtius consul occisus est, uictus fugit Antonius, Caesar uictoria potitus est, cui D. Brutus de coniuratione occisi Iuli Caesaris confessus preces paenitentiae fudit. 6 Dolabella Trebonium, unum ex interfectoribus Caesaris, Zmyrnae interfecit. Dolabellam senatus hostem pronuntiauit. consulum occisorum uterque exercitus Caesari paruit. 7 postea D. Brutus in Gallia a Sequanis captus et occisus est. Basilus autem, aeque unus de percussoribus, manu seruorum suorum necatus est. 8 Lepido satisagente Caesar Antonium recepit in gratiam atque ob fidem reconciliatae gratiae filiam eius matrimonio sortitus est. 9 inde cum ad urbem accessissent ac rumor de futura proscriptione ortus esset, C. Thoranius uir praetorius nihil tale metuens incursu militum domi suae interfectus est aliique conplures trucidati sunt. 10 itaque, ne latius atque effrenatius incircumscripta caedes ageretur, centum triginta et duum senatorum nomina in tabula proposita sunt, primum Lepidi praecepto et nomine, deinde Antonii, tertio Caesaris. 11 ibi Antonius Tullium Ciceronem inimicum suum, ibi L. Caesarem auunculum suum et -quod exaggerando sceleri accessit -uiua matre proscripserat; ibi Lepidus L. Paulum fratrem suum in eundem proscriptorum gregem coniecerat. 12 adiecti sunt postea ad numerum proscriptorum triginta equites Romani. multae diu et uariae caedes actae, domus proscriptorum direptis omnibus dirutae sunt. 13 at Dolabella in Syria multa cum Cassio bella gessit, a quo uictus ipse se interfecit. Brutus et Cassius magnis exercitibus conparatis apud Athenas conuenerunt totamque Graeciam depopulati sunt. Rhodios Cassius terra marique oppugnatos ad deditionem coegit, quibus praeter uitam nihil reliquit. 14 igitur Caesar et Antonius eosdem in Macedoniam magnis bellorum apparatibus persecuti, ad mortem conpulerunt; quamuis manifestissime illa tunc pugna non uirtute partis Antoni, sed Caesaris felicitate confecta sit. 15 Caesar enim tunc aeger, cum se in castris capiendae quietis causa tenere statuisset, hortatu et precibus medici sui, qui per somnium admonitum sese fatebatur, ut ea die castris Caesarem salutis ipsius causa educeret, in campum aegre inter copias egressus est ac mox castra eius ab hostibus capta sunt. sed rursus Caesariani milites Cassi castra ceperunt. 16 quare ad desperationem adacti Brutus et Cassius immaturam sibi mortem ante belli terminum consciuerunt. nam inuitatis percussoribus Cassius caput, Brutus latus praebuit. 17 at Romae Fuluia, uxor Antoni, socrus Caesaris, dominatum ut mulier agitabat, incertum in hac mutatione consularis regiique fastigii utrum deficientis potentiae ultima an incipientis prima numeranda, certe etiam in eos insolens, per quos ut insolesceret agebatur. 18 nam et Caesarem reuersum apud Brundisium contumeliis factionibus insidiisque petiit. a quo propulsata ad Antonium concessit in Graeciam.