Latin
Book 6
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.3
Not analysed yet
Eodem anno apud Romam Catilina incesti accusatus, quod cum Fabia uirgine Vestali commisisse arguebatur, Catuli gratia fultus euasit. 2 Lucullus Sinopem expugnaturus obsederat; hanc Seleucus archipirata et Cleochares spado, qui praesidii causa praeerant, expilatam atque incensam reliquerunt. 3 Lucullus miserorum hostium intestina clade permotus celeri occursu inmissum restinxit incendium. ita misera ciuitas uersa uice hostium sociorumque unde defendenda disperdita et unde disperdenda seruata est. 4 at uero M. Lucullus, qui Curioni in Macedonia successerat, totam Bessorum gentem bello adpetitam in deditionem recepit. 5 Eodem tempore Metellus Siciliae praetor cum foedissima illa C. Verris praetura Siciliam adflictam inuenisset, maxime Pyrganione archipirata nefariis praedis et caedibus dilacerante, qui pulsa classe Romana Syracusanum portum obtinuerat -quem mox nauali terrestrique proelio comminutum Sicilia decedere conpulit. 6 praeterea Lucullus transgressus Euphraten et Tigrim, apud Tigranocertam urbem cum Mithridate et Tigrane congressus paruissima suorum manu magnum hostium numerum occidit; nam triginta milia hominum in eo bello caesa referuntur. 7 Tigranes uix centum quinquaginta equitibus comitatus aufugit diademate et tiara ne agnosceretur abiectis. tunc ad Lucullum totius paene orientis supplices uenere legati; imminente hieme per Armeniam in Mesopotamiam regressus Nisibin urbem illis tunc locis inclitam expugnauit et cepit.