Latin
Book 6
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.4
Not analysed yet
Isdem diebus piratae per omnia sparsi maria et iam non tantum intercipientes nauium commeatus sed etiam insulas prouinciasque uastantes, inpunitate sceleris et auiditate praedae uulgo sese adsociantibus in inmensum augebantur: quos Cn. Pompeius post multam quidem uastationem, quam terra marique diu egerant, mira tamen celeritate conpressit. 2 Eodem tempore Cretam insulam per biennium Metellus euertit diuturnoque bello domitam in potestatem redegit legesque Minois Romanis legibus permutauit. 3 Pompeius postea, successor Luculli, in minore Armenia iuxta montem Dastracum castra regis obsidione conclusit. rex cum omnibus copiis eruptione per noctem facta, insuper etiam persequentem bello repellere statuit. Pompeius fugientes persequi intendit. itaque bellum nocte commissum est. 4 luna tunc orta a tergo Romanis erat. regii longitudinem umbrarum proximitatem hostium rati cuncta in inritum tela fuderunt. Romani ueluti inermes postea adgressi sine labore uicerunt. 5 namque de exercitu regio XL milia caesa uel capta sunt, Romani uulnerati mille, uix autem quadraginta interfecti. 6 rex inter tumultus belli fuga lapsus, adiutus etiam beneficio sublustris noctis euasit, relictusque ab omnibus amicis philosophis scriptoribus rerum uel carminum ac medicis solus per deuia equum manu trahens atque ad omnes nocturnos strepitus trepidans, in quoddam castellum deuertit atque inde in Armeniam perrexit. 7 Pompeius regem insecuturus inter duo flumina, quae ab uno monte diuersis specubus exoriuntur, hoc est Euphraten et Araxen, urbem Nicopolim senibus, lixis et aegris uolentibus condidit. 8 oranti Tigrani ueniam dedit; exercitum Horodis Albanorum regis praefectosque eius ter proelio uicit; postea epistulas Horodis et munera pro pace cum Albanis instauranda libenter accepit; Artacem regem Hiberiae bello fudit totamque Hiberiam in deditionem accepit. 9 inde, cum Armeniam Colchos Cappadociam et Syriam ordinatis rebus conposuisset, promouens de Ponto in Parthiam ad Ecbatanam urbem caput Parthici regni quinquagensimo die uenit.