Latin
Book 7
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.34
Not analysed yet
Anno ab urbe condita MCXXXII Gratianus quadragesimus ab Augusto post mortem Valentis sex annis imperium tenuit, quamuis iamdudum antea cum patruo Valente et cum Valentiniano fratre regnaret. 2 qui cum adflictum ac paene conlapsum reipublicae statum uideret, eadem prouisione, qua quondam legerat Nerua Hispanum uirum Traianum, per quem respublica reparata est, legit et ipse Theodosium aeque Hispanum uirum et restituendae reipublicae necessitate apud Sirmium purpura induit orientisque et Thraciae simul praefecit imperio, 3 in hoc perfectiore iudicio, quia, cum in omnibus humanae uitae uirtutibus iste par fuerit, in fidei sacramento religionisque cultu sine ulla comparatione praecessit; siquidem ille persecutor, hic propagator Ecclesiae. 4 ita illi ne unus quidem proprius filius, quo successore gauderet, indultus est; huius autem orienti simul atque occidenti per succiduas usque ad nunc generationes gloriosa propago dominatur. 5 itaque Theodosius adflictam rempublicam ira Dei reparandam credidit misericordia Dei; omnem fiduciam sui ad opem Christi conferens maximas illas Scythicas gentes formidatasque cunctis maioribus, Alexandro quoque illi Magno, sicut Pompeius Corneliusque testati sunt, euitatas, nunc autem extincto Romano exercitu Romanis equis armisque instructissimas, hoc est Alanos Hunos et Gothos, incunctanter adgressus magnis multisque proeliis uicit. 6 urbem Constantinopolim uictor intrauit et ne paruam ipsam Romani exercitus manum adsidue bellando detereret, foedus cum Athanarico Gothorum rege percussit. 7 Athanaricus autem continuo ut Constantinopolim uenit, diem obiit. uniuersae Gothorum gentes rege defuncto aspicientes uirtutem benignitatemque Theodosii Romano sese imperio dediderunt. 8 in isdem etiam diebus Persae, qui Iuliano interfecto aliisque imperatoribus saepe uictis, nunc etiam Valente in fugam acto recentissimae uictoriae satietatem cruda insultatione ructabant, ultro Constantinopolim ad Theodosium misere legatos pacemque supplices poposcerunt; ictumque tunc foedus est, quo uniuersus oriens usque ad nunc tranquillissime fruitur. 9 interea cum Theodosius in oriente subactis barbarorum gentibus Thracias tandem ab hoste liberas reddidisset et Arcadium filium suum consortem fecisset imperii, Maximus, uir quidem strenuus et probus atque Augusto dignus nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Britannia inuitus propemodum ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit: 10 ubi Gratianum Augustum subita incursione perterritum atque in Italiam transire meditantem dolis circumuentum interfecit fratremque eius Valentinianum Augustum Italia expulit. Valentinianus in orientem refugiens a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est.