Latin
Book 7, lines 7.35.1-7.35.2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 7.35.1-2
Not analysed yet
Anno ab urbe condita MCXXXVIII Theodosius quadragesimus primus interfecto per Maximum Gratiano imperium Romani orbis obtinuit mansitque in eo annis undecim, cum iam in orientis partibus sex annis Gratiano uiuente regnasset. 2 itaque iustis necessariisque causis ad bellum ciuile permotus, cum e duobus Augustis fratribus et ultionem unius interfecti sanguis exigeret et restitutionem miseria alterius exulantis oraret, posuit in Deo spem suam seseque aduersus Maximum tyrannum sola fide maior -nam longe minor uniuersa apparatus bellici conparatione -proripuit. 3 Aquileiae tunc Maximus uictoriae suae spectator insederat. Andragathius comes eius summam belli administrabat: qui cum largissimis militum copiis ipsamque magnarum copiarum fortitudinem praecellente consilio omnes incredibiliter Alpium ac fluminum aditus communisset, ineffabili iudicio Dei, dum nauali expeditione incautum hostem praeuenire et obruere parat, sponte eadem quae obstruxerat claustra deseruit. 4 ita Theodosius nemine sentiente, ut non dicam repugnante, uacuas transmisit Alpes atque Aquileiam inprouisus adueniens hostem illum magnum, Maximum, trucem et ab inmanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem, sine dolo et sine controuersia clausit cepit occidit. 5 Valentinianus recepto Italiae potitus imperio est. Andragathius comes cognita Maximi nece praecipitem sese e naui in undas dedit ac suffocatus est. Theodosius incruentam uictoriam Deo procurante suscepit.
6 Ecce regibus et temporibus Christianis qualiter bella ciuilia, cum uitari nequeunt, transiguntur. ad uictoriam peruentum est, inrupta est ciuitas, correptus tyrannus. et hoc parum est. ecce parte alia uictus hostilis exercitus atque ipso tyranno truculentior comes tyranni ad mortem coactus, tantae dissolutae elusaeque insidiae, tanti apparatus exinaniti sunt: 7 et tamen nullus dolos struxit, nullus aciem disposuit, postremo nullus, si dici licet, gladium de uagina extulit. formidulosissimum bellum sine sanguine usque ad uictoriam et in uictoria duorum morte confectum est. 8 et, ne hoc quisquam casu factum putet, quo magis potentia Dei, qua et dispensantur et iudicantur uniuersa, propalato sui testimonio declarata obstrepentium mentes uel ad confusionem uel ad fidem cogat, dico rem et ignotam omnibus et omnibus notam: 9 post hoc bellum, quo Maximus interfectus est, multa utique, sicut omnes recognoscimus, Theodosium filiumque eius Honorium usque ad nunc et externa bella et ciuilia consecuta sunt, et tamen omnia paene usque in hodiernum diem et quidem cum fructu simplicis sanctaeque uictoriae uel nullo uel minimo sanguine quieuerunt.