Latin
DE HEROPHILO
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
Asclepiadem uero iuuere multi: cura nimis anxia &rudi, aut obruendi aegros ueste, sudoresque omnimodo ciendi: nunc corpora ad ignes torrendo, solesue assidue in urbe umbrosa quęrendo, imo uero in tota Italia imperatrice: tum primum pensili balnearum usu ad infinitum blandiente. Praeterea in quibusdam morbis, medendi cruciatus detraxit. Vt in anginis, quas curabat, in fauces organo demisso. Damnauit merito &uomitiones, tunc supra modum frequentes. Arguit &medicamentorum potus, stomacho iniD micos, quod est magna ex parte uetitum. Phreneticos in lumine habendos praecepit, non in tenebris. Tum demum, sanguinem his mittere, perin de esse dixit, ac si trucidentur. Officium esse medici dixit, ut tuto, ut celeriter, &ut iucunde curet. Medicamenta sustulit. Aluum non toties, ut antiqui, sed febri tantum, &ubi necesse erat, subducebat. Cum hodie nostrates nihil fere magis habeant in promptu, &quod ubi perfe cerunt, nihil habent ultra quod agant. Febri ipsa praecipue ad remedium se uti dicebat. Conuellendas etiam aegri uires putauit, luce, uigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sine ret. Autor Plin. lib. vij. cap. xxxvij. lib. XXV. cap. 1. lib. A XXVI. cap. iij. Gale. ij. Thera. Cornel. Cel. lib. I. Scribonius in commentario suo.