Latin
DE CLEOPHANTO
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE CLEOPHANTO. VIXIT ILLE ante Asclepiadem, ut testatur Pli nius. In febrium curatione, caput aegri, multa aqua fri gida ille subleuabat: inde uinum perfundebat. Adnotauit Cel. lib. iij. cap. xiiij. DE THEMISONE. THEMISON auditor Asclepiadis. Quae inter ini tia scripsit a praeceptore, illo mox recedente a uita, in sua placita mutauit. Primusque Thessalo fundamenta iecit insaniae suae, ut inquit Gale. Celebrauit etiam uulgarem herbam Plantaginem B uolumine de ea edito. Scripsit item tardarum passionum libros. iij. Plin. lib. XXIX. cap. 1. lib. XXV. cap. vij. Gale. Methodi lib. ij. Alibi quoque lib. xiiij. cap. xvij. Autorem summum hunc uocat Plinij Caelius Aurelianus libro. 1. in praefatione. DE THESSALI HESSALUS ille est, in quem Methodum suam dire xit Galenus, homo iactator, &sui temporis, medicor Alpha. Vixit aetate Neronis, natus ex patre, ut inquit Gale. male lanas carpente, atque in gynaeceo educatus. Deleuit hic cuncta maiorum placita, et rabie quadam in omnis aeui medicos perorauit: uerum quali prudentia, quoue ingenio, aestimari uel uno argumento abunde potest, cum monumento suo in uia Appia iaC tronicem ipsam se inscripsit. Nullus histrionum parinquit Plinius, ex quo de trigario comitatu regressus in publico erat.