Latin
DE ALEXIA
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 37
Unproofread scanNot analysed yet
DE EMDEMO. VDEMVS medicamentarius, &pharmacopola laudatus, atque ea in arte facile princeps. Is cum ciere aluum uellet, inquit Theophrastus, atque se nihil affectum iri pepegisset, quiddam admodum mediocre ante solis occasum deuorauit, quod neque continere, neque deuincere potuit. Theophrast. libro. ix. cap. xviij. DE altero EVDEMO Chio. ONTRA uero Chius Eudemus arte minime lau datus, Helleborum hibens, non purgabatur, &xxij. E aliquando potiones uno die sumpsisse se retulit, fori apud uasa sedentem, nec surrexisse priusquam esset meridies: tunc uero domo petita, balneas ingressum, coenatumque more solito, nec quicquam emouisse. Hic tamen auxilio quodam pręparato cohibuit. Aceto enim acriaspersam pumicem bibisse se retulit, post septimam Hellebori potionem: rursusque ex mero eodem modo egisse. Pumicis autem uim magnam adeo esse, ut si in urceum bullien tem eam inieceris, feruorem extinguas, non solum parte aliqua temporum, sed etiam ex toto. Pumicem enim exsiccare uehementissime, atque ad se spumam totam recipere uolunt, idque extinguendi caussam esse. Theoph. li. IX. ca. xviij. DE quinque alijs HIPPOC Ratibus. VERVNT praeter primum illum authorem mediC cinae, etiam quinque alij Hippocrates, ut inquit Suidas, omnes eiusdem artis &familiae, diuersis tamen temporibus. Sextum Atheniensium ducem, ponit in bello Peloponnesiaco Thucydides. Septimum Pisistrati tyranni patrem Herodotus libro quinto. Octauum Gelae tyrannum lib. sexto Herodotus. Et Nonum hominem seditiosum, Liuius lib. iiij. secundi Pumici belli.