Latin
DE SANCTO LVGA
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 38
Unproofread scanNot analysed yet
DE SANCTO LVGA. VCAS PRImum medicus Atheniensis, ut eius Euangelium indicat. Inde Apostoli Pauli sectator &comes, factus, ex corporalium morborum curatione, animorum quoque &spiritualis curator &medicus. Descripsit eius uitam diuus Hieronymus. MAGRO. AEMILius Macer Veronensis poëta, uolucres, et herbarum uirtutes pinxit. Ouidij aetate, ut ipse testatur, Saepe suas uolucres legit mihi gratior aeuo, Quaeque hocet serpens, quem iuuat herba Macer. Sed &opus Homeri prosecutus est, quicquid apud Ilion usque in finem belli actum est, ut idem Ouidius. Tu canis aeterno quicquid restabat Homero, Necareant summa Troia bella manu. An ille sit, cuius hodie herbarum descriptiones eleganti &facili carmine leguntur, alij uiderint. Meminit &Plini. Macri, eiusque testimonijs utitur. Item Galenus lib. vi. pharma. Et Martialis Epigrammatum lib. IX. Saturnalicio Macrum fraudare tributo Frustra Musa cupis, non licet, ipse perit, Solennesque iocos, nec tristia carmina poscit, Et quaeritur nugas obticuisse meas. DE MARCELLO medico. MARCELLI multi fuerunt, ex quibus insigniores, ut inquit Suidas, Marcellus Pergamaeus, orator sub Hadriano principe, cui librum inscripsit, de regno.